Haller's Concordance: CUSTODIAT
- ecce ego mittam angelum meum qui praecedat te et custodiat in via et introducat ad locum quem paravi Ex. 23:20
- benedicat tibi Dominus et custodiat te Num. 6:24
- fortissimus Deus Dominus fortissimus Deus Dominus ipse novit et Israhel simul intelleget si praevaricationis animo hoc altare construximus non custodiat nos sed puniat in praesenti Josu. 22:22
- et quicquid ex vinea nascitur non comedat vinum et siceram non bibat nullo vescatur inmundo et quod ei praecepi impleat atque custodiat Judg. 13:14
- Salomoni quoque filio meo da cor perfectum ut custodiat mandata tua testimonia tua caerimonias tuas et faciat universa et aedificet aedem cuius inpensas paravi 1 Par. 29:19
- Dominus custodiet te ab omni malo custodiat animam tuam Ps. 121:7
- Dominus custodiat exitum tuum et introitum tuum amodo et usque in aeternum Ps. 121:8
- fili mi ne obliviscaris legis meae et praecepta mea custodiat cor tuum Pr. 3:1
- ut custodiat te a muliere extranea et ab aliena quae verba sua dulcia facit Pr. 7:5
- unusquisque se a proximo suo custodiat et in omni fratre suo non habeat fiduciam quia omnis frater subplantans subplantabit et omnis amicus fraudulenter incedet Jer. 9:4
- ut sit regnum humile et non elevetur sed custodiat pactum eius et servet illud Ezec. 17:14
- si me dicente ad impium impie morte morieris non fueris locutus ut se custodiat impius a via sua ipse impius in iniquitate sua morietur sanguinem autem eius de manu tua requiram Ezec. 33:8
- si igitur praeputium iustitias legis custodiat nonne praeputium illius in circumcisionem reputabitur Rom. 2:26
- et pax Dei quae exsuperat omnem sensum custodiat corda vestra et intellegentias vestras in Christo Iesu Phil. 4:7