Haller's Concordance: ADHESIT
- locutus est itaque Emor ad eos Sychem filii mei adhesit anima filiae vestrae date eam illi uxorem Gen. 34:8
- elevata igitur voce rursum flere coeperunt Orpha osculata socrum est ac reversa Ruth adhesit socrui suae Ruth 1:14
- accidit autem ut occurreret Absalom servis David sedens mulo cumque ingressus fuisset mulus subter condensam quercum et magnam adhesit caput eius quercui et illo suspenso inter caelum et terram mulus cui sederat pertransivit 2 Ki. 18:9
- verumtamen in peccatis Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israhel adhesit nec recessit ab eis 4 Ki. 3:3
- et adhesit Domino et non recessit a vestigiis eius fecitque mandata eius quae praeceperat Dominus Mosi 4 Ki. 18:6
- pelli meae consumptis carnibus adhesit os meum et derelicta sunt tantummodo labia circa dentes meos Job 19:20
- si declinavit gressus meus de via et si secutum est oculos meos cor meum et in manibus meis adhesit macula Job 31:7
- aruit velut testa fortitudo mea et lingua mea adhesit palato meo et in pulverem mortis detraxisti me Ps. 22:15
- quoniam incurvata est in pulvere anima nostra adhesit terrae venter noster Ps. 44:25
- adhesit anima mea post te me suscepit dextera tua Ps. 63:8
- quoniam mihi adhesit et liberabo eum exaltabo eum quoniam cognovit nomen meum Ps. 91:14
- non ponam coram oculis meis verbum Belial facientem declinationes odivi nec adhesit mihi Ps. 101:3
- a voce gemitus mei adhesit os meum carni meae Ps. 102:5
- adhesit pulveri anima mea vivifica me iuxta verbum tuum Ps. 119:25
- DELETH adhesit lingua lactantis ad palatum eius in siti parvuli petierunt panem et non erat qui frangeret eis Lam. 4:4
- HETH denigrata est super carbones facies eorum et non sunt cogniti in plateis adhesit cutis eorum ossibus aruit et facta est quasi lignum Lam. 4:8
- etiam pulverem qui adhesit nobis de civitate vestra extergimus in vos tamen hoc scitote quia adpropinquavit regnum Dei Lk. 10:11
- et abiit et adhesit uni civium regionis illius et misit illum in villam suam ut pasceret porcos Lk. 15:15