Haller's Concordance: CUSTODIEBANT
- et tulit Ioiada pontifex gazofilacium unum aperuitque foramen desuper et posuit illud iuxta altare ad dexteram ingredientium domum Domini mittebantque in eo sacerdotes qui custodiebant ostia omnem pecuniam quae deferebatur ad templum Domini 4 Ki. 12:9
- pro quibus fecit rex aeneos et tradidit illos principibus scutariorum qui custodiebant vestibulum palatii 2 Par. 12:10
- et ianitores Accob Telmon et fratres eorum qui custodiebant ostia centum septuaginta duo 2 Esd. 11:19
- digni quidem illi carere luce et pati carcerem tenebrarum qui inclusos custodiebant filios tuos per quos incipiebat incorruptum legis lumen saeculo dari Wis. 18:4
- notae autem factae sunt Saulo insidiae eorum custodiebant autem et portas die ac nocte ut eum interficerent Acts 9:24
- cum autem producturus eum esset Herodes in ipsa nocte erat Petrus dormiens inter duos milites vinctus catenis duabus et custodes ante ostium custodiebant carcerem Acts 12:6
- tunc illi tres iuvenes, corporis custodes qui custodiebant corpus regis, dixerunt alter altero: 3 Esd. 3:4