Haller's Concordance: CUSTODIENTES
- nec reliquistis fratres vestros longo tempore usque in praesentem diem custodientes imperium Domini Dei vestri Josu. 22:3
- si autem aversione aversi fueritis vos et filii vestri non sequentes me nec custodientes mandata mea et caerimonias quas proposui vobis sed abieritis et colueritis deos alienos et adoraveritis eos 3 Ki. 9:6
- Sellum vero filius Core filii Abiasaph filii Core cum fratribus suis et domo patris sui hii sunt Coritae super opera ministerii custodes vestibulorum tabernaculi et familiae eorum per vices castrorum Domini custodientes introitum 1 Par. 9:19
- et adsumentes arma sua bellica sederunt per loca quae angusti itineris tramitem dirigunt inter montuosa et erant custodientes ea tota die et nocte Jud. 7:5
- odisti custodientes vanitates frustra ego autem in Domino confisus sum Ps. 31:6
- audivi enim contumelias multorum et terrorem in circuitu persequimini et persequamur eum ab omnibus viris qui erant pacifici mei et custodientes latus meum si quo modo decipiatur et praevaleamus adversus eum et consequamur ultionem ex eo Jer. 20:10
- centurio autem et qui cum eo erant custodientes Iesum viso terraemotu et his quae fiebant timuerunt valde dicentes vere Dei Filius erat iste Mt. 27:54
- et pastores erant in regione eadem vigilantes et custodientes vigilias noctis supra gregem suum Lk. 2:8
- ut abstineatis vos ab immolatis simulacrorum et sanguine suffocato et fornicatione a quibus custodientes vos bene agetis valete Acts 15:29
- nam qui acceperunt perierunt, non custodientes quod in eis seminatum fuerat. 4 Esd. 9:33