Haller's Concordance: CUSTODIERUNT
- qui dixit patri suo et matri suae nescio vos et fratribus suis ignoro illos et nescierunt filios suos hii custodierunt eloquium tuum et pactum tuum servaverunt Dt. 33:9
- ut in ipsis experiar Israhel utrum custodiant viam Domini et ambulent in ea sicut custodierunt patres eorum an non Judg. 2:22
- et custodierunt observationem Dei sui et observationem expiationis et cantores et ianitores iuxta praeceptum David et Salomonis filii eius 2 Esd. 12:45
- non custodierunt pactum Dei sui et in lege eius noluerunt ingredi Ps. 78:10
- et temptaverunt et provocaverunt Deum excelsum et testimonia eius non custodierunt Ps. 78:56
- in columna nubis loquebatur ad eos custodierunt testimonia eius et praeceptum dedit eis Ps. 99:7
- rivi aquarum fluebant de oculis meis quia non custodierunt legem tuam Ps. 119:136
- vidi praevaricatores tuos et maerebam qui verbum tuum non custodierunt Ps. 119:158
- milvus in caelo cognovit tempus suum turtur et hirundo et ciconia custodierunt tempus adventus sui populus autem meus non cognovit iudicium Domini Jer. 8:7
- dices ad eos quia dereliquerunt patres vestri me ait Dominus et abierunt post deos alienos et servierunt eis et adoraverunt eos et me dereliquerunt et legem meam non custodierunt Jer. 16:11
- et exacerbaverunt me filii in praeceptis meis non ambulaverunt et iudicia mea non custodierunt ut facerent ea quae cum fecerit homo vivet in eis et sabbata mea violaverunt et comminatus sum ut effunderem furorem meum super eos et implerem iram meam in eis in deserto Ezec. 20:21
- sacerdotes autem Levitae filii Sadoc qui custodierunt caerimonias sanctuarii mei cum errarent filii Israhel a me ipsi accedent ad me ut ministrent mihi et stabunt in conspectu meo ut offerant mihi adipem et sanguinem ait Dominus Deus Ezec. 44:15
- sacerdotibus sanctuarium erit de filiis Sadoc qui custodierunt caerimonias meas et non erraverunt cum errarent filii Israhel sicut erraverunt et Levitae Ezec. 48:11
- nec adtendas impie agentium studia, sed qui tua testimonia cum doloribus custodierunt. 4 Esd. 8:27
- nam patres nostri accipientes legem non servaverunt et legitima mea non custodierunt. et factum est fructum legis non periens; nec enim poterat, quoniam tuus erat. 4 Esd. 9:32
- et acceperunt legem vitae quem non custodierunt, quem et vos post eos transgressi estis. 4 Esd. 14:30