Haller's Concordance: CUSTODIET
- si postquam audieris haec iudicia custodieris ea et feceris custodiet et Dominus Deus tuus tibi pactum et misericordiam quam iuravit patribus tuis Dt. 7:12
- Dominus custodiet eum et vivificabit eum et beatus erit in terra et non tradet eum animae inimicorum suorum Ps. 41:2
- quis sapiens et custodiet haec et intellegent misericordias Domini Ps. 107:43
- ecce non dormitabit neque dormiet qui custodiet Israhel Ps. 121:4
- Dominus custodiet te Dominus protectio tua super manum dexteram tuam Ps. 121:5
- Dominus custodiet te ab omni malo custodiat animam tuam Ps. 121:7
- custodiet rectorum salutem et proteget gradientes simpliciter Pr. 2:7
- consilium custodiet te prudentia servabit te Pr. 2:11
- Dominus enim erit in latere tuo et custodiet pedem tuum ne capiaris Pr. 3:26
- ne dimittas eam et custodiet te dilige eam et servabit te Pr. 4:6
- scit enim illa omnia et intellegit et deducet me in operibus meis sobrie et custodiet me in sua potentia Wis. 9:11
- religiositas custodiet et iustificabit cor iucunditatem atque gaudium dabit Sir. 1:18
- audiet enim te et custodiet te et quasi defendens peccatum odiet te et sic aderit tibi semper Sir. 19:9
- vir autem disciplinatus et eruditus custodiet se Sir. 40:31
- audite verbum Domini gentes et adnuntiate insulis quae procul sunt et dicite qui dispersit Israhel congregabit eum et custodiet eum sicut pastor gregem suum Jer. 31:10
- fidelis autem Dominus est qui confirmabit vos et custodiet a malo 2 Th. 3:3