Haller's Concordance: CUSTODIRE
- dixit autem Dominus ad Mosen usquequo non vultis custodire mandata mea et legem meam Ex. 16:28
- et habebit secum legetque illud omnibus diebus vitae suae ut discat timere Dominum Deum suum et custodire verba et caerimonias eius quae lege praecepta sunt Dt. 17:19
- et dixit ad eos ponite corda vestra in omnia verba quae ego testificor vobis hodie ut mandetis ea filiis vestris custodire et facere et implere universa quae scripta sunt legis huius Dt. 32:46
- det quoque tibi Dominus prudentiam et sensum ut regere possis Israhel et custodire legem Domini Dei tui 1 Par. 22:12
- numquid semitam saeculorum custodire cupis quam calcaverunt viri iniqui Job 22:15
- tu mandasti praecepta tua custodire nimis Ps. 119:4
- festinavi et non neglexi custodire mandata tua Ps. 119:60
- quem cum adprehendisset misit in carcerem tradens quattuor quaternionibus militum custodire eum volens post pascha producere eum populo Acts 12:4
- cum autem pertransirent civitates tradebant eis custodire dogmata quae erant decreta ab apostolis et senioribus qui essent Hierosolymis Acts 16:4
- religio munda et inmaculata apud Deum et Patrem haec est visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum inmaculatum se custodire ab hoc saeculo Jas. 1:27