Haller's Concordance: CUSTODIUNT
- et faciens misericordiam in milia his qui diligunt me et custodiunt praecepta mea Ex. 20:6
- et scies quia Dominus Deus tuus ipse est Deus fortis et fidelis custodiens pactum et misericordiam diligentibus se et his qui custodiunt praecepta eius in mille generationes Dt. 7:9
- usque in praesentem diem morem sequuntur antiquum non timent Dominum neque custodiunt caerimonias eius et iudicia et legem et mandatum quod praeceperat Dominus filiis Iacob quem cognominavit Israhel 4 Ki. 17:34
- et dixi quaeso Domine Deus caeli fortis magne atque terribilis qui custodis pactum et misericordiam cum his qui te diligunt et custodiunt mandata tua 2 Esd. 1:5
- omnes semitae Domini misericordia et veritas his qui custodiunt pactum eius et testificationem eius Ps. 25:10
- his qui custodiunt pactum eius et recordantur praeceptorum eius ad facienda ea Ps. 103:18
- beati qui custodiunt iudicium et faciunt iustitiam in omni tempore Ps. 106:3
- beati qui custodiunt testimonia eius in toto corde requirunt eum Ps. 119:2
- nunc ergo filii audite me beati qui custodiunt vias meas Pr. 8:32
- in ore stulti virga superbiae labia sapientium custodiunt eos Pr. 14:3
- misericordia et veritas custodiunt regem et roboratur clementia thronus eius Pr. 20:28
- oculi Domini custodiunt scientiam et subplantantur verba iniqui Pr. 22:12
- qui derelinquunt legem laudant impium qui custodiunt succenduntur contra eum Pr. 28:4
- invenerunt me vigiles qui custodiunt civitatem num quem dilexit anima mea vidistis Cant. 3:3
- vinea mea coram me est mille tui Pacifice et ducenti his qui custodiunt fructus eius Cant. 8:12
- neque vitam neque nuptias mundas iam custodiunt sed alius alium per invidiam occidit aut adulterans contristat Wis. 14:24
- in se enim elementa dum convertuntur sicut in organo qualitatis sonus inmutatur et omnia suum sonum custodiunt unde est aestimare et ex ipso certo visu Wis. 19:17
- qui timent Dominum custodiunt mandata illius et patientiam habebunt usque ad inspectionem illius Sir. 2:21
- qui custodiunt vanitates frustra misericordiam suam derelinquunt Jonas 2:8
- et in irritum deductum est in die illa et cognoverunt sic pauperes gregis qui custodiunt mihi quia verbum Domini est Zach. 11:11
- at ille dixit quippini beati qui audiunt verbum Dei et custodiunt Lk. 11:28
- neque enim qui circumciduntur legem custodiunt sed volunt vos circumcidi ut in carne vestra glorientur Gal. 6:13
- et iratus est draco in mulierem et abiit facere proelium cum reliquis de semine eius qui custodiunt mandata Dei et habent testimonium Iesu Apoc. 12:17
- hic patientia sanctorum est qui custodiunt mandata Dei et fidem Iesu Apoc. 14:12
- hii autem custodiunt in circuitu eum, et non possunt ire singuli facere opera sua, sed nec indictoaudientes sunt ei. 3 Esd. 4:11