Haller's Concordance: CUSTODIVI
- dixitque ad eum Deus et ego scio quod simplici corde feceris et ideo custodivi te ne peccares in me et non dimisi ut tangeres eam Gen. 20:6
- quia custodivi vias Domini et non egi impie a Deo meo 2 Ki. 22:22
- vestigia eius secutus est pes meus viam eius custodivi et non declinavi ex ea Job 23:11
- quia custodivi vias Domini et non egi impie a Deo meo Ps. 18:21
- et fui inmaculatus cum eo et custodivi me ab iniquitate mea Ps. 18:23
- aufer a me obprobrium et contemptum quoniam testimonia tua custodivi Ps. 119:22
- recordatus sum in nocte nominis tui Domine et custodivi legem tuam Ps. 119:55
- hoc factum est mihi quia praecepta tua custodivi Ps. 119:56
- antequam audirem ego ignoravi nunc autem eloquium tuum custodivi Ps. 119:67
- custodivi praecepta tua et testimonia tua quia omnes viae meae in conspectu tuo Ps. 119:168
- nolite me considerare quod fusca sim quia decoloravit me sol filii matris meae pugnaverunt contra me posuerunt me custodem in vineis vineam meam non custodivi Cant. 1:6
- dicit illi adulescens omnia haec custodivi quid adhuc mihi deest Mt. 19:20
- qui ait haec omnia custodivi a iuventute mea Lk. 18:21
- cum essem cum eis ego servabam eos in nomine tuo quos dedisti mihi custodivi et nemo ex his perivit nisi filius perditionis ut scriptura impleatur Jn. 17:12