Haller's Concordance: DABAT
- hic autem erat mos antiquitus in Israhel inter propinquos et si quando alter alteri suo iure cedebat ut esset firma concessio solvebat homo calciamentum suum et dabat proximo suo hoc erat testimonium cessionis in Israhel Ruth 4:7
- consilium autem Ahitofel quod dabat in diebus illis quasi si quis consuleret Deum sic erat omne consilium Ahitofel et cum esset cum David et cum esset cum Absalom 2 Ki. 16:23
- itaque Hiram dabat Salomoni ligna cedrina et ligna abiegna iuxta omnem voluntatem eius 3 Ki. 5:10
- veniebat Phul rex Assyriorum in terram et dabat Manahem Phul mille talenta argenti ut esset ei in auxilio et firmaret regnum eius 4 Ki. 15:19
- et omnis Israhel in diebus Zorobabel et in diebus Neemiae dabat partes cantoribus et ianitoribus per dies singulos et sanctificabant Levitas et Levitae sanctificabant filios Aaron 2 Esd. 12:47
- pergebat ergo per omnes qui erant in captivitate et monita salutis dabat eis Tob. 1:15
- et unusquisque colebat terram suam cum pace et terra dabat fructus suos et ligna camporum fructum suum 1 Ma. 14:8
- et superveniens castellis et civitatibus inprovisus succendebat eas et oportuna loca occupans non paucas hostium strages dabat 2 Ma. 8:6
- et continuo currens unus ex eis acceptam spongiam implevit aceto et inposuit harundini et dabat ei bibere Mt. 27:48
- et aliud cecidit in terram bonam et dabat fructum ascendentem et crescentem et adferebat unum triginta et unum sexaginta et unum centum Mk. 4:8
- et convocavit duodecim et coepit eos mittere binos et dabat illis potestatem spirituum inmundorum Mk. 6:7
- et praecepit turbae discumbere supra terram et accipiens septem panes gratias agens fregit et dabat discipulis suis ut adponerent et adposuerunt turbae Mk. 8:6
- currens autem unus et implens spongiam aceto circumponensque calamo potum dabat ei dicens sinite videamus si veniat Helias ad deponendum eum Mk. 15:36
- et cupiebat implere ventrem suum de siliquis quas porci manducabant et nemo illi dabat Lk. 15:16
- et repleti sunt omnes Spiritu Sancto et coeperunt loqui aliis linguis prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis Acts 2:4