Haller's Concordance: DABIS
- dixitque Abram Domine Deus quid dabis mihi ego vadam absque liberis et filius procuratoris domus meae iste Damascus Eliezer Gen. 15:2
- ingrediensque ad eam ait dimitte me ut coeam tecum nesciebat enim quod nurus sua esset qua respondente quid mihi dabis ut fruaris concubitu meo Gen. 38:16
- ait Moses hostias quoque et holocausta dabis nobis quae offeramus Domino Deo nostro Ex. 10:25
- decimas tuas et primitias non tardabis offerre primogenitum filiorum tuorum dabis mihi Ex. 22:29
- de semine tuo non dabis ut consecretur idolo Moloch nec pollues nomen Dei tui ego Dominus Lev. 18:21
- pecuniam tuam non dabis ei ad usuram et frugum superabundantiam non exiges Lev. 25:37
- dabis per singulos boves similae tres decimas conspersae oleo quod habeat medium mensurae hin Num. 15:9
- pluribus maiorem partem dabis et paucioribus minorem singulis sicut nunc recensiti sunt tradetur possessio Num. 26:54
- et dabis ei praecepta cunctis videntibus et partem gloriae tuae ut audiat eum omnis synagoga filiorum Israhel Num. 27:20
- et dabis eam Eleazaro sacerdoti quia primitiae Domini sunt Num. 31:29
- ex media quoque parte filiorum Israhel accipies quinquagesimum caput hominum et boum et asinorum et ovium cunctarumque animantium et dabis ea Levitis qui excubant in custodiis tabernaculi Domini Num. 31:30
- neque sociabis cum eis coniugia filiam tuam non dabis filio eius nec filiam illius accipies filio tuo Dt. 7:3
- sed aperies eam pauperi et dabis mutuum quod eum indigere perspexeris Dt. 15:8
- sed dabis ei nec ages quippiam callide in eius necessitatibus sublevandis ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni tempore et in cunctis ad quae manum miseris Dt. 15:10
- sed dabis viaticum de gregibus et de area et torculari tuo quibus Dominus Deus tuus benedixerit tibi Dt. 15:14
- quando conpleveris decimam cunctarum frugum tuarum anno decimarum tertio dabis Levitae et advenae et pupillo et viduae ut comedant intra portas tuas et saturentur Dt. 26:12
- dicebatque illi immolans incendatur primum iuxta morem hodie adeps et tolle tibi quantumcumque desiderat anima tua qui respondens aiebat ei nequaquam nunc enim dabis alioquin tollam vi 1 Ki. 2:16
- et consuluit David Dominum dicens si ascendam ad Philisthim et si dabis eos in manu mea et dixit Dominus ad David ascende quia tradens dabo Philisthim in manu tua 2 Ki. 5:19
- dabis ergo servo tuo cor docile ut iudicare possit populum tuum et discernere inter malum et bonum quis enim potest iudicare populum istum populum tuum hunc multum 3 Ki. 3:9
- et propitiaberis populo tuo qui peccavit tibi et omnibus iniquitatibus eorum quibus praevaricati sunt in te et dabis misericordiam coram eis qui eos captivos habuerint ut misereantur eis 3 Ki. 8:50
- revertentesque nuntii dixerunt haec dicit Benadad qui misit nos ad te argentum tuum et aurum tuum et uxores tuas et filios tuos dabis mihi 3 Ki. 20:5
- sed et cetera quibus opus fuerit in domo Dei tui quantumcumque necesse est ut expendas dabis de thesauro et de fisco regis 1 Esd. 7:20
- dabis ei potestatem super opera manuum tuarum Ps. 8:6
- non enim derelinques animam meam in inferno nec dabis sanctum tuum videre corruptionem Ps. 16:10
- Domine dabis sermonem adnuntiatricibus fortitudinis plurimae Ps. 68:11
- Domine dabis pacem nobis omnia enim opera nostra operatus es nobis Isa. 26:12
- vade ad domum Rechabitarum et loquere eis et introduces eos in domum Domini in unam exedram thesaurorum et dabis eis bibere vinum Jer. 35:2
- THAU dabis eis scutum cordis laborem tuum Lam. 3:65
- et ordinabis adversus eam obsidionem et aedificabis munitiones et conportabis aggerem et dabis contra eam castra et pones arietes in gyro Ezec. 4:2
- et conburent domos tuas igni et facient in te iudicia in oculis mulierum plurimarum et desines fornicari et mercedes ultra non dabis Ezec. 16:41
- et dabis sacerdotibus Levitis qui sunt de semine Sadoc qui accedunt ad me ait Dominus Deus ut offerant mihi vitulum de armento pro peccato Ezec. 43:19
- da eis Domine quid dabis eis da eis vulvam sine liberis et ubera arentia Osee 9:14
- dabis veritatem Iacob misericordiam Abraham quae iurasti patribus nostris a diebus antiquis Mic. 7:20
- quoniam non derelinques animam meam in inferno neque dabis Sanctum tuum videre corruptionem Acts 2:27
- ideoque et alias dicit non dabis Sanctum tuum videre corruptionem Acts 13:35
- et cetera, quaecumque tibi subvenerint ad operam templi Dei tui, dabis de regali gazofilacio. 3 Esd. 8:19