Haller's Concordance: DABITUR
- septuplum ultio dabitur de Cain de Lamech vero septuagies septies Gen. 4:24
- sin autem nec patruos habuerit dabitur hereditas his qui ei proximi sunt eritque hoc filiis Israhel sanctum lege perpetua sicut praecepit Dominus Mosi Num. 27:11
- et ait David ad viros qui stabant secum dicens quid dabitur viro qui percusserit Philistheum hunc et tulerit obprobrium de Israhel quis est enim hic Philistheus incircumcisus qui exprobravit acies Dei viventis 1 Ki. 17:26
- Dixitque ad eam rex: Quid vis Esther regina? quae est petitio tua? etiam si dimidiam partem regni petieris, dabitur tibi. Esther 5:3
- non dabitur aurum obrizum pro ea nec adpendetur argentum in commutatione eius Job 28:15
- et vivet et dabitur ei de auro Saba et orabunt de eo iugiter tota die benedicent ei Ps. 72:15
- quod timet impius veniet super eum desiderium suum iustis dabitur Pr. 10:24
- propter frigus piger arare noluit mendicabit ergo aestate et non dabitur ei Pr. 20:4
- et spado qui non operatus est per manus suas iniquitatem nec cogitavit adversus Deum nequissima dabitur enim illi fidei donum electum et sors in templo Domini acceptissima Wis. 3:14
- cogitatum habe in praeceptis Dei et in mandatis illius maxime adsiduus esto et ipse dabit cor tibi et concupiscentia sapientiae dabitur tibi Sir. 6:37
- ante hominem vita et mors bonum et malum quod placuerit ei dabitur illi Sir. 15:18
- pars bona mulier bona in parte bona timentium Deum dabitur viro pro factis bonis Sir. 26:3
- et dabitur liber nescienti litteras diceturque ei lege et respondebit nescio litteras Isa. 29:12
- et dabitur pluvia semini tuo ubicumque seminaveris in terra et panis frugum terrae erit uberrimus et pinguis pascetur in possessione tua in die illo agnus spatiose Isa. 30:23
- et non vobis tribuat fiduciam Ezechias super Domino dicens eruens liberabit nos Dominus non dabitur civitas ista in manu regis Assyriorum Isa. 36:15
- haec dicetis Ezechiae regi Iudae loquentes non te decipiat Deus tuus in quo tu confidis dicens non dabitur Hierusalem in manu regis Assyriorum Isa. 37:10
- posui enim faciem meam super civitatem hanc in malum et non in bonum ait Dominus in manu regis Babylonis dabitur et exuret eam igni Jer. 21:10
- Et provocatus rex Austri egredietur, et pugnabit adversus regem Aquilonis, et praeparabit multitudinem nimiam, et dabitur multitudo in manu eius. Dan. 11:11
- et adiuvantibus non dabitur triticum arma pecunia naves sicut placuit Romanis et custodiant mandata eorum absque dolo 1 Ma. 8:28
- petite et dabitur vobis quaerite et invenietis pulsate et aperietur vobis Mt. 7:7
- cum autem tradent vos nolite cogitare quomodo aut quid loquamini dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini Mt. 10:19
- qui respondens ait illis generatio mala et adultera signum quaerit et signum non dabitur ei nisi signum Ionae prophetae Mt. 12:39
- qui enim habet dabitur ei et abundabit qui autem non habet et quod habet auferetur ab eo Mt. 13:12
- non potestis generatio mala et adultera signum quaerit et signum non dabitur ei nisi signum Ionae et relictis illis abiit Mt. 16:4
- ideo dico vobis quia auferetur a vobis regnum Dei et dabitur genti facienti fructus eius Mt. 21:43
- omni enim habenti dabitur et abundabit ei autem qui non habet et quod videtur habere auferetur ab eo Mt. 25:29
- qui enim habet dabitur illi et qui non habet etiam quod habet auferetur ab illo Mk. 4:25
- et ingemescens spiritu ait quid generatio ista quaerit signum amen dico vobis si dabitur generationi isti signum Mk. 8:12
- date et dabitur vobis mensuram bonam confersam et coagitatam et supereffluentem dabunt in sinum vestrum eadem quippe mensura qua mensi fueritis remetietur vobis Lk. 6:38
- videte ergo quomodo auditis qui enim habet dabitur illi et quicumque non habet etiam quod putat se habere auferetur ab illo Lk. 8:18
- et ego vobis dico petite et dabitur vobis quaerite et invenietis pulsate et aperietur vobis Lk. 11:9
- turbis autem concurrentibus coepit dicere generatio haec generatio nequam est signum quaerit et signum non dabitur illi nisi signum Ionae Lk. 11:29
- dico autem vobis quia omni habenti dabitur ab eo autem qui non habet et quod habet auferetur ab eo Lk. 19:26
- si quis autem vestrum indiget sapientiam postulet a Deo qui dat omnibus affluenter et non inproperat et dabitur ei Jas. 1:5
- et dixerunt: cum surrexerit rex, dabunt illi scripta sua; et quodcumque iudicaverit rex et tres magistratus Persidis, quoniam verbum eius sapientius est, ipsi dabitur victoria sicut scriptum est. 3 Esd. 3:9
- si autem data dabitur civitas homini in hereditatem, si non heres antepositum periculum pertransierit, quomodo accipiet hereditatem suam? 4 Esd. 7:9
- et respondi et dixi: ergo dabitur tempus animabus, postquam separatae fuerint de corporibus, ut videant de quo mihi dixisti? 4 Esd. 7:100