Haller's Concordance: DABUNTUR
- ite ergo et operamini paleae non dabuntur vobis et reddetis consuetum numerum laterum Ex. 5:18
- ab uno mense usque ad annum quintum pro masculo dabuntur quinque sicli pro femina tres Lev. 27:6
- ipsaeque urbes quae dabuntur de possessionibus filiorum Israhel ab his qui plus habent plures auferentur et qui minus pauciores singuli iuxta mensuram hereditatis suae dabunt oppida Levitis Num. 35:8
- de his autem civitatibus quae dabuntur tibi nullum omnino permittes vivere Dt. 20:16
- referebat autem ei populus eundem sermonem dicens haec dabuntur viro qui percusserit eum 1 Ki. 17:27
- ordines de lapidibus inpolitis tres et sic ordines de lignis novis sumptus autem de domo regis dabuntur 1 Esd. 6:4
- et sancta Domini sui quae praecepit Deus non contingi in frumento vino et oleo haec cogitaverunt inpendere et volunt consumere quae nec manibus deberent contingere ergo quoniam haec faciunt certum est quod in perditione dabuntur Jud. 11:12
- in litoribus autem eius et in palustribus non sanabuntur quia in salinas dabuntur Ezec. 47:11
- et ut adscribantur ex Iudaeis in exercitu regis ad triginta milia virorum et dabuntur illis copiae ut oportet omnibus exercitibus regis et ex ipsis ordinabuntur qui sint in munitionibus regis magni 1 Ma. 10:36
- et ad aedificanda vel restauranda opera sanctorum sumptus dabuntur de ratione regis 1 Ma. 10:44
- et ad extruendos muros Hierusalem et communiendos in circuitu sumptus dabuntur de ratione regis et ad construendos muros in Iudaea 1 Ma. 10:45