Haller's Concordance: DAEMONIA
- et occurrent daemonia onocentauris et pilosus clamabit alter ad alterum ibi cubavit lamia et invenit sibi requiem Isa. 34:14
- et abiit opinio eius in totam Syriam et obtulerunt ei omnes male habentes variis languoribus et tormentis conprehensos et qui daemonia habebant et lunaticos et paralyticos et curavit eos Mt. 4:24
- multi dicent mihi in illa die Domine Domine nonne in nomine tuo prophetavimus et in tuo nomine daemonia eiecimus et in tuo nomine virtutes multas fecimus Mt. 7:22
- vespere autem facto obtulerunt ei multos daemonia habentes et eiciebat spiritus verbo et omnes male habentes curavit Mt. 8:16
- et cum venisset trans fretum in regionem Gerasenorum occurrerunt ei duo habentes daemonia de monumentis exeuntes saevi nimis ita ut nemo posset transire per viam illam Mt. 8:28
- pastores autem fugerunt et venientes in civitatem nuntiaverunt omnia et de his qui daemonia habuerant Mt. 8:33
- vespere autem facto cum occidisset sol adferebant ad eum omnes male habentes et daemonia habentes Mk. 1:32
- et curavit multos qui vexabantur variis languoribus et daemonia multa eiciebat et non sinebat loqui ea quoniam sciebant eum Mk. 1:34
- et erat praedicans in synagogis eorum et omni Galilaea et daemonia eiciens Mk. 1:39
- et dedit illis potestatem curandi infirmitates et eiciendi daemonia Mk. 3:15
- et scribae qui ab Hierosolymis descenderant dicebant quoniam Beelzebub habet et quia in principe daemonum eicit daemonia Mk. 3:22
- et daemonia multa eiciebant et unguebant oleo multos aegrotos et sanabant Mk. 6:13
- respondit illi Iohannes dicens magister vidimus quendam in nomine tuo eicientem daemonia qui non sequitur nos et prohibuimus eum Mk. 9:38
- surgens autem mane prima sabbati apparuit primo Mariae Magdalenae de qua eiecerat septem daemonia Mk. 16:9
- signa autem eos qui crediderint haec sequentur in nomine meo daemonia eicient linguis loquentur novis Mk. 16:17
- exiebant autem etiam daemonia a multis clamantia et dicentia quia tu es Filius Dei et increpans non sinebat ea loqui quia sciebant ipsum esse Christum Lk. 4:41
- et mulieres aliquae quae erant curatae ab spiritibus malignis et infirmitatibus Maria quae vocatur Magdalene de qua daemonia septem exierant Lk. 8:2
- interrogavit autem illum Iesus dicens quod tibi nomen est at ille dixit Legio quia intraverunt daemonia multa in eum Lk. 8:30
- exierunt ergo daemonia ab homine et intraverunt in porcos et impetu abiit grex per praeceps in stagnum et suffocatus est Lk. 8:33
- exierunt autem videre quod factum est et venerunt ad Iesum et invenerunt hominem sedentem a quo daemonia exierant vestitum ac sana mente ad pedes eius et timuerunt Lk. 8:35
- et rogabat illum vir a quo daemonia exierant ut cum eo esset dimisit autem eum Iesus dicens Lk. 8:38
- convocatis autem duodecim apostolis dedit illis virtutem et potestatem super omnia daemonia et ut languores curarent Lk. 9:1
- respondens autem Iohannes dixit praeceptor vidimus quendam in nomine tuo eicientem daemonia et prohibuimus eum quia non sequitur nobiscum Lk. 9:49
- reversi sunt autem septuaginta duo cum gaudio dicentes Domine etiam daemonia subiciuntur nobis in nomine tuo Lk. 10:17
- quidam autem ex eis dixerunt in Beelzebub principe daemoniorum eicit daemonia Lk. 11:15
- si autem et Satanas in se ipsum divisus est quomodo stabit regnum ipsius quia dicitis in Beelzebub eicere me daemonia Lk. 11:18
- si autem ego in Beelzebub eicio daemonia filii vestri in quo eiciunt ideo ipsi iudices vestri erunt Lk. 11:19
- porro si in digito Dei eicio daemonia profecto praevenit in vos regnum Dei Lk. 11:20
- et ait illis ite dicite vulpi illi ecce eicio daemonia et sanitates perficio hodie et cras et tertia consummor Lk. 13:32
- et ceteri homines qui non sunt occisi in his plagis neque paenitentiam egerunt de operibus manuum suarum ut non adorarent daemonia et simulacra aurea et argentea et aerea et lapidea et lignea quae neque videre possunt neque audire neque ambulare Apoc. 9:20