Haller's Concordance: DAEMONIORUM
- Pharisaei autem dicebant in principe daemoniorum eicit daemones Mt. 9:34
- Pharisaei autem audientes dixerunt hic non eicit daemones nisi in Beelzebub principe daemoniorum Mt. 12:24
- quidam autem ex eis dixerunt in Beelzebub principe daemoniorum eicit daemonia Lk. 11:15
- quidam autem epicurei et stoici philosophi disserebant cum eo et quidam dicebant quid vult seminiverbius hic dicere alii vero novorum daemoniorum videtur adnuntiator esse quia Iesum et resurrectionem adnuntiabat eis Acts 17:18
- sed quae immolant gentes daemoniis immolant et non Deo nolo autem vos socios fieri daemoniorum non potestis calicem Domini bibere et calicem daemoniorum 1 Cor. 10:20
- non potestis mensae Domini participes esse et mensae daemoniorum 1 Cor. 10:21
- Spiritus autem manifeste dicit quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide adtendentes spiritibus erroris et doctrinis daemoniorum 1 Tim. 4:1
- sunt enim spiritus daemoniorum facientes signa et procedunt ad reges totius terrae congregare illos in proelium ad diem magnum Dei omnipotentis Apoc. 16:14
- et exclamavit in forti voce dicens cecidit cecidit Babylon magna et facta est habitatio daemoniorum et custodia omnis spiritus inmundi et custodia omnis volucris inmundae Apoc. 18:2