Haller's Concordance: DAMASCUS
- dixitque Abram Domine Deus quid dabis mihi ego vadam absque liberis et filius procuratoris domus meae iste Damascus Eliezer Gen. 15:2
- sed caput Syriae Damascus et caput Damasci Rasin et adhuc sexaginta et quinque anni et desinet Ephraim esse populus Isa. 7:8
- numquid non principes mei simul reges sunt numquid non ut Charchamis sic Chalanno et ut Arfad sic Emath numquid non ut Damascus sic Samaria Isa. 10:9
- onus Damasci ecce Damascus desinet esse civitas et erit sicut acervus lapidum in ruina Isa. 17:1
- dissoluta est Damascus versa in fugam tremor adprehendit eam angustia et dolores tenuerunt eam quasi parturientem Jer. 49:24