Haller's Concordance: DANTUR
- paleae non dantur nobis et lateres similiter imperantur en famuli tui flagellis caedimur et iniuste agitur contra populum tuum Ex. 5:16
- sed et a me praeceptum est quid oporteat fieri a presbyteris Iudaeorum illis ut aedificetur domus Dei scilicet ut de arca regis id est de tributis quae dantur de regione trans Flumen studiose sumptus dentur viris illis ne inpediatur opus 1 Esd. 6:8
- vasa quoque quae dantur tibi in ministerium domus Dei tui trade in conspectu Dei Hierusalem 1 Esd. 7:19
- domus et divitiae dantur a patribus a Domino autem proprie uxor prudens Pr. 19:14
- mihi autem det Deus dicere ex sententia et praesumere digna horum quae dantur quoniam ipse et sapientiae dux est et sapientium emendator Wis. 7:15
- omnibus meretricibus dantur mercedes tu autem dedisti mercedes cunctis amatoribus tuis et donabas eis ut intrarent ad te undique ad fornicandum tecum Ezec. 16:33