Haller's Concordance: DARE
- non possumus facere quod petitis nec dare sororem nostram homini incircumciso quod inlicitum et nefarium est apud nos Gen. 34:14
- si pater virginis dare noluerit reddet pecuniam iuxta modum dotis quam virgines accipere consuerunt Ex. 22:17
- de manu alienigenae non offeretis panes Deo vestro et quicquid aliud dare voluerint quia corrupta et maculata sunt omnia non suscipietis ea Lev. 22:25
- quod si dare voluerit is qui offert addet supra aestimationis quintam partem Lev. 27:13
- paratum honorare te et quicquid volueris dare veni et maledic populo isti Num. 22:17
- noluitque Seon rex Esebon dare nobis transitum quia induraverat Dominus Deus tuus spiritum eius et obfirmaverat cor illius ut traderetur in manus tuas sicut nunc vides Dt. 2:30
- filias nostras eis dare non possumus constricti iuramento et maledictione qua diximus maledictus qui dederit de filiabus suis uxorem Beniamin Judg. 21:18
- quoniam eum qui adnuntiaverat mihi et dixerat mortuus est Saul qui putabat se prospera nuntiare tenui et occidi in Siceleg cui oportebat me dare mercedem pro nuntio 2 Ki. 4:10
- factum est autem cum audisset Hiezabel lapidatum Naboth et mortuum locuta est ad Ahab surge posside vineam Naboth Hiezrahelitae qui noluit tibi adquiescere et dare eam accepta pecunia non enim vivit Naboth sed mortuus est 3 Ki. 21:15
- dixitque Amasias ad hominem Dei quid ergo fiet de centum talentis quae dedi militibus Israhel et respondit ei homo Dei habet Dominus unde tibi dare possit multo his plura 2 Par. 25:9
- Tobias dixit hic ego hodie non manducabo neque bibam nisi prius petitionem meam confirmes et promittas mihi dare Sarram filiam tuam Tob. 7:10
- dixit ei angelus noli timere dare illam isti quoniam huic timenti Deum debetur coniux filia tua propterea alius non potuit habere illam Tob. 7:12
- tunc vocavit ad se Tobias filium suum dixitque ei quid possumus dare viro isti sancto qui venit tecum Tob. 12:1
- me duxit et reduxit sanum pecuniam a Gabelo ipse suscepit uxorem ipse me habere fecit et daemonium ab ea conpescuit gaudium parentibus eius fecit me ipsum a devoratione piscis eripuit te quoque fecit videre lumen caeli et bonis omnibus per eum repleti sumus quid illi ad haec dignum poterimus dare Tob. 12:3
- dixit se incensurum fines meos et iuvenes meos occisurum gladio infantes meos dare in praedam et virgines in captivitatem Jud. 16:6
- offerant velociter ex Aegypto Aethiopia festinet dare manus Deo Ps. 68:31
- ecce percussit petram et fluxerunt aquae et torrentes inundaverunt numquid et panem poterit dare aut praeparare carnem populo suo Ps. 78:20
- ne dicas amico tuo vade et revertere et cras dabo tibi cum statim possis dare Pr. 3:28
- noli regibus o Lamuhel noli regibus dare vinum quia nullum secretum est ubi regnat ebrietas Pr. 31:4
- <[1] multorum nobis et magnorum per Legem et Prophetas aliosque qui secuti sunt illos sapientiam demonstratam, in quibus oportet laudare Israhel doctrinae et sapientiae causa; quia non solum ipsos loquentes necesse est peritos, sed etiam extraneos posse et dicentes et scribentes doctissimos fieri. [2] avus meus Iesus postquam se amplius dedit ad diligentiam lectionis Legis et Prophetarum et aliorum librorum qui nobis a parentibus nostris traditi sunt, volui et ipse scribere aliquid horum quae ad doctrinam et sapientiam pertinent, ut desiderantes discere et illorum periti facti magis magisque adtendant animo et confirmentur ad legitimam vitam. [3] hortor itaque venire vos cum benevolentia et adtentiore studio lectionem facere, et veniam habere in illis in quibus videmur sequentes imaginem sapientiae et deficere in verborum conpositione. nam deficiunt verba hebraica quando translata fuerint ad alteram linguam; non solum autem haec, sed et ipsa Lex et Prophetae ceteraque librorum non parvam habent differentiam quando inter se dicuntur. [4] nam in octavo et tricesimo anno temporibus Ptolomei Euergetis regis, postquam perveni in Aegyptum et cum multum temporis ibi fecissem, inveni libros relictos non parvae neque contemnendae doctrinae. [5] itaque bonum et necessarium putavi et ipse aliquam addere diligentiam et laborem interpretandi istum librum; et multa vigilia adtuli doctrinam in spatio temporis, ad illa quae ad finem ducunt librum dare, et illis qui volunt animum intendere et discere quemadmodum oporteat instituere mores qui secundum legem Domini proposuerunt vitam agere>. omnis sapientia a Deo Domino est et cum illo fuit semper et est ante aevum Sir. 1:1
- benefac humili et non dederis impio prohibe panes illi dare ne in ipsis potentior te sit Sir. 12:6
- dare sonitum in successu suo auditum facere sonitum in templo in memoriam filiis gentis suae Sir. 45:11
- dedit illi in praeceptis suis potestatem in testamentis iudiciorum docere Iacob testimonia et in lege sua lucem dare Israhel Sir. 45:21
- tunc omnis populus simul properaverunt et ceciderunt in faciem super terram adorare Dominum suum et dare preces Deo omnipotenti excelso Sir. 50:19
- tunc descendens extulit manus suas in omnem congregationem filiorum Israhel dare gloriam Deo a labiis suis et in nomine ipsius gloriari Sir. 50:22
- concitate gentes ecce auditum est in Hierusalem custodes venire de terra longinqua et dare super civitates Iuda vocem suam Jer. 4:16
- numquid sunt in sculptilibus gentium qui pluant aut caeli possunt dare imbres nonne tu es Domine Deus noster quem expectavimus tu enim fecisti omnia haec Jer. 14:22
- et adheserunt nobis mala multa et maledictiones quae constituit Dominus Moysi servo suo qui eduxit patres nostros de terra Aegypti dare nobis terram fluentem lac et mel sicut hodierna die Bar. 1:20
- similiter neque divitias dare possunt neque malum retribuere si quis illis votum voverit et non reddiderit nec hoc requirent Bar. 6:34
- nolite dare sanctum canibus neque mittatis margaritas vestras ante porcos ne forte conculcent eas pedibus suis et conversi disrumpant vos Mt. 7:6
- si ergo vos cum sitis mali nostis bona dare filiis vestris quanto magis Pater vester qui in caelis est dabit bona petentibus se Mt. 7:11
- unde cum iuramento pollicitus est ei dare quodcumque postulasset ab eo Mt. 14:7
- tolle quod tuum est et vade volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi Mt. 20:14
- ait illis calicem quidem meum bibetis sedere autem ad dexteram meam et sinistram non est meum dare vobis sed quibus paratum est a Patre meo Mt. 20:23
- sicut Filius hominis non venit ministrari sed ministrare et dare animam suam redemptionem pro multis Mt. 20:28
- dic ergo nobis quid tibi videatur licet censum dare Caesari an non Mt. 22:17
- et ait illis quid vultis mihi dare et ego vobis eum tradam at illi constituerunt ei triginta argenteos Mt. 26:15
- sedere autem ad dexteram meam vel ad sinistram non est meum dare sed quibus paratum est Mk. 10:40
- et ille de intus respondens dicat noli mihi molestus esse iam ostium clausum est et pueri mei mecum sunt in cubili non possum surgere et dare tibi Lk. 11:7
- si ergo vos cum sitis mali nostis bona data dare filiis vestris quanto magis Pater vester de caelo dabit spiritum bonum petentibus se Lk. 11:13
- nolite timere pusillus grex quia conplacuit Patri vestro dare vobis regnum Lk. 12:32
- putatis quia pacem veni dare in terram non dico vobis sed separationem Lk. 12:51
- licet nobis dare tributum Caesari an non Lk. 20:22
- et gavisi sunt et pacti sunt pecuniam illi dare Lk. 22:5
- litigabant ergo Iudaei ad invicem dicentes quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum Jn. 6:52
- et non dedit illi hereditatem in ea nec passum pedis et repromisit dare illi eam in possessionem et semini eius post ipsum cum non haberet filium Acts 7:5
- hic est qui fuit in ecclesia in solitudine cum angelo qui loquebatur ei in monte Sina et cum patribus nostris qui accepit verba vitae dare nobis Acts 7:38
- et nunc commendo vos Deo et verbo gratiae ipsius qui potens est aedificare et dare hereditatem in sanctificatis omnibus Acts 20:32
- omnia ostendi vobis quoniam sic laborantes oportet suscipere infirmos ac meminisse verbi Domini Iesu quoniam ipse dixit beatius est magis dare quam accipere Acts 20:35
- nolite locum dare diabolo Eph. 4:27
- volo ergo iuveniores nubere filios procreare matres familias esse nullam occasionem dare adversario maledicti gratia 1 Tim. 5:14
- et facta est civitas magna in tres partes et civitates gentium ceciderunt et Babylon magna venit in memoriam ante Deum dare ei calicem vini indignationis irae eius Apoc. 16:19
- et dare in templum thesaurarium operum sacrum, auri minas decem milia et stolas sacerdotales centum. 3 Esd. 5:45
- detegere luminare nostrum in domo Domini Dei nostri, dare nobis cibum in tempore servitutis nostrae. 3 Esd. 8:80
- et cum serviremus, non sumus derelicti a Domino Deo nostro, sed constituit nos in gratia penes reges Persarum, dare nobis cibum 3 Esd. 8:81
- et clarificare templum Domini nostri et aedificare deserta Sion, dare nobis stabilitatem in Iudaea et in Hierusalem. 3 Esd. 8:82
- et abierunt omnes manducare et bibere et epulari et dare munera his qui non habent ut epulentur. magnifice enim sunt exaltati verbis quibus edocti sunt. 3 Esd. 9:55
- et respondi et dixi: hic sermo meus primus et novissimus, quoniam melius erat non dare terram Adam vel, cum iam dedisset, coercere eum ut non peccaret. 4 Esd. 7:116