Haller's Concordance: DARENT
- praecepit etiam populo habitantium Hierusalem ut darent partes sacerdotibus et Levitis et possent vacare legi Domini 2 Par. 31:4
- et separaverunt ea ut darent per domos et familias singulorum et offerrentur Domino sicut scriptum est in libro Mosi de bubus quoque fecere similiter 2 Par. 35:12
- et obiurgavi eos et maledixi et cecidi ex ipsis viros et decalvavi eos et adiuravi in Deo ut non darent filias suas filiis eorum et non acciperent de filiabus eorum filiis suis et sibimet ipsis dicens 2 Esd. 13:25
- propter hoc super vos prohibiti sunt caeli ne darent rorem et terra prohibita est ne daret germen suum Agg. 1:10
- quam ob rem misit Possidonium et Theodotum et Matthathiam ut darent dextras atque acciperent 2 Ma. 14:19
- et ut darent hostiam secundum quod dictum est in lege Domini par turturum aut duos pullos columbarum Lk. 2:24
- et in tempore misit ad cultores servum ut de fructu vineae darent illi qui caesum dimiserunt eum inanem Lk. 20:10
- et cum darent illa animalia gloriam et honorem et benedictionem sedenti super thronum viventi in saecula saeculorum Apoc. 4:9
- et aestuaverunt homines aestu magno et blasphemaverunt nomen Dei habentis potestatem super has plagas neque egerunt paenitentiam ut darent illi gloriam Apoc. 16:9