Haller's Concordance: DARETUR
- veneruntque in conspectu Eleazari sacerdotis et Iosue filii Nun et principum dicentes Dominus praecepit per manum Mosi ut daretur nobis possessio in medio fratrum nostrorum deditque eis iuxta imperium Domini possessionem in medio fratrum patris earum Josu. 17:4
- et nunc quasi parum et ad momentum facta est deprecatio nostra apud Dominum Deum nostrum ut dimitterentur nobis reliquiae et daretur paxillus in loco sancto eius et inluminaret oculos nostros Deus noster et daret nobis vitam modicam in servitute nostra 1 Esd. 9:8
- hanc autem temptationem ideo permisit Dominus evenire illi ut posteris daretur exemplum patientiae eius sicut et sancti Iob Tob. 2:12
- surgentes autem pariter instanter orabant ambo ut sanitas daretur eis Tob. 8:6
- tunc iussit eam introire ubi repositi erant thesauri eius et iussit illic manere eam et constituit quid daretur illi de convivio suo Jud. 12:1
- et petiit dum introiret ut daretur ei copia nocte et ante lucem egrediendi foras ad orationem et deprecandi Dominum Jud. 12:5
- praecepit ergo rex Sedecias ut traderetur Hieremias in vestibulo carceris et daretur ei torta panis cotidie excepto pulmento donec consumerentur omnes panes de civitate et mansit Hieremias in vestibulo carceris Jer. 37:21
- cum vidisset autem Simon quia per inpositionem manus apostolorum daretur Spiritus Sanctus obtulit eis pecuniam Acts 8:18
- simul et sperans quia pecunia daretur a Paulo propter quod et frequenter accersiens eum loquebatur cum eo Acts 24:26
- sed conclusit scriptura omnia sub peccato ut promissio ex fide Iesu Christi daretur credentibus Gal. 3:22