Haller's Concordance: DARIO
- sermo quem miserant ei sic scriptus erat Dario regi pax omnis 1 Esd. 5:7
- seniores autem Iudaeorum aedificabant et prosperabantur iuxta prophetiam Aggei prophetae et Zacchariae filii Addo et aedificaverunt et construxerunt iubente Deo Israhel et iubente Cyro et Dario et Artarxerse regibus Persarum 1 Esd. 6:14
- Placuit Dario, et constituit super regnum satrapas centum viginti ut essent in toto regno suo. Dan. 6:1
- iam pridem missae erant epistulae ad Onian summum sacerdotem a Dario qui regnabat apud vos quoniam estis fratres nostri sicut rescriptum continet quod subiectum est 1 Ma. 12:7
- et secundo loco sedebit a Dario propter sapientiam suam et cognatus Darii vocabitur. 3 Esd. 3:7
- qui locutus est sub Dario rege Persarum sermones mirificos, in secundo anno regni ipsius, mense nisan primo. 3 Esd. 5:6
- et non sunt inpediti aedificare, donec significaretur Dario de omnibus istis et responsum acciperetur. 3 Esd. 6:6
- exemplum epistulae quam miserunt Dario: Sisennes, subregulus Syriae et Foenicis, et Satrabozanes et sodales eius in Syria et Foenice praesides regi Dario salutem. 3 Esd. 6:7
- tunc Sisennes, subregulus Coelensyriae et Foenicen, et Satrabozanes et sodales eius obsecuti his quae a Dario rege decreta erant, 3 Esd. 7:1