Haller's Concordance: DAT
- vide terram quam Dominus Deus tuus dat tibi ascende et posside eam sicut locutus est Dominus Deus patribus tuis noli metuere nec quicquam paveas Dt. 1:21
- praecepique vobis in tempore illo dicens Dominus Deus vester dat vobis terram hanc in hereditatem expediti praecedite fratres vestros filios Israhel omnes viri robusti Dt. 3:18
- facit iudicium pupillo et viduae amat peregrinum et dat ei victum atque vestitum Dt. 10:18
- forsitan enim indignationem suam abscidet et dat gloriam nomini suo Jud. 7:24
- qui dat pluviam super faciem terrae et inrigat aquis universa Job 5:10
- sed ut video spiritus est in hominibus et inspiratio Omnipotentis dat intellegentiam Job 32:8
- per haec enim iudicat populos et dat escas multis mortalibus Job 36:31
- qui dat panem omni carni quoniam in aeternum misericordia eius Ps. 136:25
- qui dat salutem regibus qui eruit David servum suum de gladio pessimo Ps. 144:10
- et custodit veritatem in sempiternum qui facit iudicium calumniam sustinentibus et dat panem esurientibus Dominus solvit vinctos Ps. 146:7
- qui dat iumentis panem suum filiis corvi clamantibus Ps. 147:9
- qui dat nivem quasi lanam pruinas quasi cinerem spargit Ps. 147:16
- sapientia foris praedicat in plateis dat vocem suam Pr. 1:20
- quia Dominus dat sapientiam et ex ore eius scientia et prudentia Pr. 2:6
- numquid non sapientia clamitat et prudentia dat vocem suam Pr. 8:1
- qui dat pauperi non indigebit qui despicit deprecantem sustinebit penuriam Pr. 28:27
- cuius aspectus insensato dat concupiscentiam et diligit mortuae imaginis effigiem sine anima Wis. 15:5
- cum sit enim timida nequitia dat testimonium condemnata semper enim praesumit saeva conturbata conscientia Wis. 17:10
- anima enim nequa disperdet qui se habet et in gaudium inimici dat illum et deducit in sortem impiorum Sir. 6:4
- qui dat secretorum scrutatores quasi non sint iudices terrae velut inane fecit Isa. 40:23
- qui dat lasso virtutem et his qui non sunt fortitudinem et robur multiplicat Isa. 40:29
- et quomodo descendit imber et nix de caelo et illuc ultra non revertitur sed inebriat terram et infundit eam et germinare eam facit et dat semen serenti et panem comedenti Isa. 55:10
- et non dixerunt in corde suo metuamus Dominum Deum nostrum qui dat nobis pluviam temporaneam et serotinam in tempore suo plenitudinem annuae messis custodientem nobis Jer. 5:24
- ad vocem suam dat multitudinem aquarum in caelo et elevat nebulas ab extremitatibus terrae fulgura in pluviam facit et educit ventum de thesauris suis Jer. 10:13
- haec dicit Dominus qui dat solem in lumine diei ordinem lunae et stellarum in lumine noctis qui turbat mare et sonant fluctus eius Dominus exercituum nomen illi Jer. 31:35
- sed anima quae tristis est super magnitudine et incedit curva et infirmis et oculi deficientes et anima esuriens dat tibi gloriam et iustitiam Domino Bar. 2:18
- Et ipse mutat tempora, et aetates: transfert regna, atque constituit: dat sapientiam sapientibus, et scientiam intelligentibus disciplinam: Dan. 2:21
- vae qui potum dat amico suo mittens fel suum et inebrians ut aspiciat nuditatem eius Hab. 2:15
- considerans Macchabeus adventum multitudinis et adparatum varium armorum ac ferocitatem bestiarum extendens manum in caelum prodigia facientem Dominum invocavit qui non secundum armorum potentiam sed prout ipsi placet dat dignis victoriam 2 Ma. 15:21
- quem enim misit Deus verba Dei loquitur non enim ad mensuram dat Deus Spiritum Jn. 3:34
- dixit ergo eis Iesus amen amen dico vobis non Moses dedit vobis panem de caelo sed Pater meus dat vobis panem de caelo verum Jn. 6:32
- panis enim Dei est qui descendit de caelo et dat vitam mundo Jn. 6:33
- omne quod dat mihi Pater ad me veniet et eum qui venit ad me non eiciam foras Jn. 6:37
- ego sum pastor bonus bonus pastor animam suam dat pro ovibus Jn. 10:11
- pacem relinquo vobis pacem meam do vobis non quomodo mundus dat ego do vobis non turbetur cor vestrum neque formidet Jn. 14:27
- et venit Iesus et accepit panem et dat eis et piscem similiter Jn. 21:13
- itaque neque qui plantat est aliquid neque qui rigat sed qui incrementum dat Deus 1 Cor. 3:7
- Deus autem dat illi corpus sicut voluit et unicuique seminum proprium corpus 1 Cor. 15:38
- si quis autem vestrum indiget sapientiam postulet a Deo qui dat omnibus affluenter et non inproperat et dabitur ei Jas. 1:5
- maiorem autem dat gratiam propter quod dicit Deus superbis resistit humilibus autem dat gratiam Jas. 4:6
- similiter adulescentes subditi estote senioribus omnes autem invicem humilitatem insinuate quia Deus superbis resistit humilibus autem dat gratiam 1 Pet. 5:5