Haller's Concordance: DATAE
- omnes civitates decem et suburbana earum datae sunt filiis Caath inferioris gradus Josu. 21:26
- veneruntque filii Beniamin in illo tempore et datae sunt eis uxores de filiabus Iabisgalaad alias autem non reppererunt quas simili modo traderent Judg. 21:14
- et cognovi quoniam partes Levitarum non fuissent datae et fugisset unusquisque in regionem suam de Levitis et de cantoribus et de his qui ministrabant 2 Esd. 13:10
- haec dicit Dominus Deus eo quod dixerit inimicus de vobis euge altitudines sempiternae in hereditatem datae sunt nobis Ezec. 36:2
- sed haec oblata sunt quidem ab eo qui miserat in sacrificium Herculis propter praesentes autem datae sunt in fabricam navium triremis 2 Ma. 4:20
- et datae sunt illis singulae stolae albae et dictum est illis ut requiescerent tempus adhuc modicum donec impleantur conservi eorum et fratres eorum qui interficiendi sunt sicut et illi Apoc. 6:11
- et vidi septem angelos stantes in conspectu Dei et datae sunt illis septem tubae Apoc. 8:2
- et datae sunt mulieri duae alae aquilae magnae ut volaret in desertum in locum suum ubi alitur per tempus et tempora et dimidium temporis a facie serpentis Apoc. 12:14