Haller's Concordance: DATHAN
- ecce autem Core filius Isaar filii Caath filii Levi et Dathan atque Abiram filii Heliab Hon quoque filius Pheleth de filiis Ruben Num. 16:1
- misit ergo Moses ut vocaret Dathan et Abiram filios Heliab qui responderunt non venimus Num. 16:12
- praecipe universo populo ut separetur a tabernaculis Core et Dathan et Abiram Num. 16:24
- surrexitque Moses et abiit ad Dathan et Abiram et sequentibus eum senioribus Israhel Num. 16:25
- cumque recessissent a tentoriis eorum per circuitum Dathan et Abiram egressi stabant in introitu papilionum suorum cum uxoribus et liberis omnique frequentia Num. 16:27
- huius filii Namuhel et Dathan et Abiram isti sunt Dathan et Abiram principes populi qui surrexerunt contra Mosen et Aaron in seditione Core quando adversum Dominum rebellaverunt Num. 26:9
- et Dathan atque Abiram filiis Heliab qui fuit filius Ruben quos aperto ore suo terra absorbuit cum domibus et tabernaculis et universa substantia eorum quam habebant in medio Israhelis Dt. 11:6
- aperta est terra et devoravit Dathan et operuit synagogam Abiram Ps. 106:17
- quia contra illum steterunt alieni et propter invidiam circumdederunt illum in deserto homines qui erant cum Dathan et Abiron et congregatio Chore in iracundiam Sir. 45:22