Haller's Concordance: DATUR
- sin autem malum vobis videtur ut Domino serviatis optio vobis datur eligite hodie quod placet cui potissimum servire debeatis utrum diis quibus servierunt patres vestri in Mesopotamia an diis Amorreorum in quorum terra habitatis ego autem et domus mea serviemus Domino Josu. 24:15
- vade et loquere ad David haec dicit Dominus trium tibi datur optio elige unum quod volueris ex his ut faciam tibi 2 Ki. 24:12
- pro iusto datur impius et pro rectis iniquus Pr. 21:18
- nolite ergo audire eos sed servite regi Babylonis ut vivatis quare datur haec civitas in solitudinem Jer. 27:17
- et dixit Matthathias vae mihi ut quid natus sum videre contritionem populi mei et contritionem civitatis sanctae et sedere illic cum datur in manibus inimicorum 1 Ma. 2:7
- et accepto pane gratias egit et fregit et dedit eis dicens hoc est corpus meum quod pro vobis datur hoc facite in meam commemorationem Lk. 22:19
- unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem 1 Cor. 12:7
- alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiae alii autem sermo scientiae secundum eundem Spiritum 1 Cor. 12:8