Haller's Concordance: DATUS
- propter hoc optavi et datus est mihi sensus et invocavi et venit in me spiritus sapientiae Wis. 7:7
- gratia datus in conspectu omnis viventis et mortuo non prohibeas gratiam Sir. 7:37
- humilis deceptus est et insuper arguitur locutus est sensate et non est datus ei locus Sir. 13:27
- nonne ardorem refrigerabit ros sic et verbum melius quam datus Sir. 18:16
- stultus achariter inproperabit et datus indisciplinati tabescere facit oculos Sir. 18:18
- est datus qui non sit utilis et est datus cuius retributio duplex Sir. 20:10
- datus insipientis non erit utilis tibi oculi enim illius septimplices sunt Sir. 20:14
- disciplina illius datus Dei Sir. 26:17
- parvulus enim natus est nobis filius datus est nobis et factus est principatus super umerum eius et vocabitur nomen eius Admirabilis consiliarius Deus fortis Pater futuri saeculi Princeps pacis Isa. 9:6
- iste in excelsis habitabit munimenta saxorum sublimitas eius panis ei datus est aquae eius fideles sunt Isa. 33:16
- levate oculos vestros et videte qui venitis ab aquilone ubi est grex qui datus est tibi pecus inclitum tuum Jer. 13:20
- in medio interfectorum gladio cadent gladius datus est adtraxerunt eam et omnes populos eius Ezec. 32:20
- facturi igitur quinta et vicesima mensis casleu purificationem templi necessarium duximus significare vobis ut vos quoque agatis diem scenophegiae et diem ignis qui datus est quando Neemias aedificato templo et altari obtulit sacrificia 2 Ma. 1:18
- spes autem non confundit quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum qui datus est nobis Rom. 5:5
- et ne magnitudo revelationum extollat me datus est mihi stimulus carnis meae angelus Satanae ut me colaphizet 2 Cor. 12:7
- et exivit alius equus rufus et qui sedebat super illum datum est ei ut sumeret pacem de terra et ut invicem se interficiant et datus est illi gladius magnus Apoc. 6:4
- et datus est mihi calamus similis virgae dicens surge et metire templum Dei et altare et adorantes in eo Apoc. 11:1
- et respondi et dixi: deprecor te, domine, ut mihi datus est sensus intellegendi. 4 Esd. 4:22
- non enim volui interrogare de superioribus viis, sed de his quae pertranseunt per nos cotidie, propter quod Israhel datus est in obprobrium gentibus, quem dilexisti populum datus est tribubus impiis, et lex patrum nostrorum in interitum deducta est, et dispositiones scriptae nusquam sunt. 4 Esd. 4:23