Haller's Concordance: ADICIET
- cor nequam gravabitur doloribus et peccator adiciet ad peccandum Sir. 3:29
- virtutem autem magnitudinis eius quis enuntiabit et quis adiciet enarrare misericordiam eius Sir. 18:4
- verbum sapiens quodcumque audierit scius laudabit et ad se adiciet audivit luxuriosus et displicebit illi et proiciet illud post dorsum suum Sir. 21:18
- propter aplestiam multi obierunt qui autem abstinens est adiciet vitam Sir. 37:34
- et erit in die illa non adiciet residuum Israhel et hii qui fugerint de domo Iacob inniti super eo qui percutit eos sed innitetur super Dominum Sanctum Israhel in veritate Isa. 10:20
- et erit in die illa adiciet Dominus secundo manum suam ad possidendum residuum populi sui quod relinquetur ab Assyriis et ab Aegypto et a Fetros et ab Aethiopia et ab Aelam et a Sennaar et ab Emath et ab insulis maris Isa. 11:11
- agitatione agitabitur terra sicut ebrius et auferetur quasi tabernaculum unius noctis et gravabit eam iniquitas sua et corruet et non adiciet ut resurgat Isa. 24:20
- consurge consurge induere fortitudine tua Sion induere vestimentis gloriae tuae Hierusalem civitas sancti quia non adiciet ultra ut pertranseat per te incircumcisus et inmundus Isa. 52:1
- audite verbum istud quod ego levo super vos planctum domus Israhel cecidit non adiciet ut resurgat Amos 5:1
- ecce super montes pedes evangelizantis et adnuntiantis pacem celebra Iuda festivitates tuas et redde vota tua quia non adiciet ultra ut pertranseat in te Belial universus interiit Nah. 1:15