Haller's Concordance: DEBBORA
- eodem tempore mortua est Debbora nutrix Rebeccae et sepulta ad radices Bethel subter quercum vocatumque est nomen loci quercus Fletus Gen. 35:8
- erat autem Debbora prophetis uxor Lapidoth quae iudicabat populum in illo tempore Judg. 4:4
- quae dixit ad eum ibo quidem tecum sed in hac vice tibi victoria non reputabitur quia in manu mulieris tradetur Sisara surrexit itaque Debbora et perrexit cum Barac in Cedes Judg. 4:9
- dixitque Debbora ad Barac surge haec est enim dies in qua tradidit Dominus Sisaram in manus tuas en ipse ductor est tuus descendit itaque Barac de monte Thabor et decem milia pugnatorum cum eo Judg. 4:14
- cecineruntque Debbora et Barac filius Abinoem in die illo dicentes Judg. 5:1
- cessaverunt fortes in Israhel et quieverunt donec surgeret Debbora surgeret mater in Israhel Judg. 5:7
- surge surge Debbora surge surge et loquere canticum surge Barac et adprehende captivos tuos fili Abinoem Judg. 5:12
- duces Isachar fuere cum Debbora et Barac vestigia sunt secuti qui quasi in praeceps ac baratrum se discrimini dedit diviso contra se Ruben magnanimorum repperta contentio est Judg. 5:15