Haller's Concordance: DEBEO
- respondit servus si noluerit mulier venire mecum in terram hanc num reducere debeo filium tuum ad locum de quo egressus es Gen. 24:5
- ita tamen ut prius ascenderent et flerent coram Domino usque ad noctem consulerentque eum et dicerent debeo ultra procedere ad dimicandum contra filios Beniamin fratres meos an non quibus ille respondit ascendite ad eum et inite certamen Judg. 20:23
- qui respondit cedo iure propinquitatis neque enim posteritatem familiae meae delere debeo tu meo utere privilegio quo me libenter carere profiteor Ruth 4:6
- congregavit ergo rex Israhel prophetas quadringentos circiter viros et ait ad eos ire debeo in Ramoth Galaad ad bellandum an quiescere qui responderunt ascende et dabit Dominus in manu regis 3 Ki. 22:6
- dixitque ei rex David nequaquam ita fiet sed argentum dabo quantum valet neque enim tibi auferre debeo et sic offerre Domino holocausta gratuita 1 Par. 21:24
- dixitque ad eos quid vobis videtur vel respondere quid debeo populo huic qui dixit mihi subleva iugum quod inposuit nobis pater tuus 2 Par. 10:9
- ut dicerent sacerdotibus domus Domini exercituum et prophetis loquentes numquid flendum mihi est in mense quinto vel sanctificare me debeo sicuti feci iam multis annis Zach. 7:3
- Iohannes autem prohibebat eum dicens ego a te debeo baptizari et tu venis ad me Mt. 3:14