Haller's Concordance: DEBES
- hoc solum cave ne sanguinem comedas sanguis enim eorum pro anima est et idcirco non debes animam comedere cum carnibus Dt. 12:23
- quando obsederis civitatem multo tempore et munitionibus circumdederis ut expugnes eam non succides arbores de quibus vesci potest nec securibus per circuitum debes vastare regionem quoniam lignum est et non homo nec potest bellantium contra te augere numerum Dt. 20:19
- cui dixit Booz quando emeris agrum de manu mulieris Ruth quoque Moabitidem quae uxor defuncti fuit debes accipere ut suscites nomen propinqui tui in hereditate sua Ruth 4:5
- memor enim esse debes quae et quanta pericula passa sit propter te in utero suo Tob. 4:4
- egressus autem servus ille invenit unum de conservis suis qui debebat ei centum denarios et tenens suffocabat eum dicens redde quod debes Mt. 18:28
- convocatis itaque singulis debitoribus domini sui dicebat primo quantum debes domino meo Lk. 16:5
- deinde alio dixit tu vero quantum debes qui ait centum choros tritici ait illi accipe litteras tuas et scribe octoginta Lk. 16:7
- ego Paulus scripsi mea manu ego reddam ut non dicam tibi quod et te ipsum mihi debes Ph'm 1:19