Haller's Concordance: DEBET
- si quis adipem qui offerri debet in incensum Domini comederit peribit de populo suo Lev. 7:25
- quod si ultra apparuerit in his locis quae prius inmaculata erant lepra volatilis et vaga debet igne conburi Lev. 13:57
- ita dumtaxat ut intra velum non ingrediatur nec accedat ad altare quia maculam habet et contaminare non debet sanctuarium meum ego Dominus qui sanctifico eos Lev. 21:23
- cum repetes a proximo tuo rem aliquam quam debet tibi non ingredieris domum eius ut pignus auferas Dt. 24:10
- et dixit David Salomon filius meus puer parvulus est et delicatus domus autem quam aedificari volo Domino talis esse debet ut in cunctis regionibus nominetur praeparabo ergo ei necessaria et ob hanc causam ante mortem suam omnes paravit inpensas 1 Par. 22:5
- Cumque esset ingressus, ait illi: Quid debet fieri viro, quem rex honorare desiderat? Cogitans autem in corde suo Aman, et reputans quod nullum alium rex, nisi se, vellet honorare, Esther 6:6
- debet indui vestibus regiis, et imponi super equum, qui de sella regis est, et accipere regium diadema super caput suum, Esther 6:8
- numquid qui contendit cum Deo tam facile conquiescit utique qui arguit Deum debet respondere ei Job 40:2
- si annis multis vixerit homo et in omnibus his laetatus fuerit meminisse debet tenebrosi temporis et dierum multorum qui cum venerint vanitatis arguentur praeterita Eccl. 11:8
- cum sis ergo iustus iuste omnia disponis ipsum quoque qui non debet puniri condemnas exterum aestimas a tua virtute Wis. 12:15
- iterum autem nec his debet ignosci Wis. 13:8
- et erit sicut populus sic sacerdos et sicut servus sic dominus eius sicut ancilla sic domina eius sicut emens sic ille qui vendit sicut fenerator sic is qui mutuum accipit sicut qui repetit sic qui debet Isa. 24:2
- vae vobis duces caeci qui dicitis quicumque iuraverit per templum nihil est qui autem iuraverit in aurum templi debet Mt. 23:16
- et quicumque iuraverit in altari nihil est quicumque autem iuraverit in dono quod est super illud debet Mt. 23:18
- et nemo mittit vinum novellum in utres veteres alioquin disrumpet vinum utres et vinum effunditur et utres peribunt sed vinum novum in utres novos mitti debet Mk. 2:22
- cum autem videritis abominationem desolationis stantem ubi non debet qui legit intellegat tunc qui in Iudaea sunt fugiant in montes Mk. 13:14
- responderunt ei Iudaei nos legem habemus et secundum legem debet mori quia Filium Dei se fecit Jn. 19:7
- an propter nos utique dicit nam propter nos scripta sunt quoniam debet in spe qui arat arare et qui triturat in spe fructus percipiendi 1 Cor. 9:10
- vir quidem non debet velare caput quoniam imago et gloria est Dei mulier autem gloria viri est 1 Cor. 11:7
- ideo debet mulier potestatem habere supra caput propter angelos 1 Cor. 11:10
- si autem aliquid nocuit tibi aut debet hoc mihi inputa Ph'm 1:18
- et propter eam debet quemadmodum et pro populo ita etiam pro semet ipso offerre pro peccatis Heb. 5:3
- scire debet quoniam qui converti fecerit peccatorem ab errore viae suae salvabit animam eius a morte et operit multitudinem peccatorum Jas. 5:20
- qui dicit se in ipso manere debet sicut ille ambulavit et ipse ambulare 1 Jn. 2:6
- et si odiens odisti populum tuum tuis manibus debet castigari. 4 Esd. 5:30
- et quis ergo debet lugere magis nisi haec quae tam magnam multitudinem perdidit, quam tu quae pro uno doles? si autem dices mihi 4 Esd. 10:11