Haller's Concordance: DEBITORES
- quare ieiunavimus et non aspexisti humiliavimus animam nostram et nescisti ecce in die ieiunii vestri invenitur voluntas et omnes debitores vestros repetitis Isa. 58:3
- duo debitores erant cuidam feneratori unus debebat denarios quingentos alius quinquaginta Lk. 7:41
- sicut illi decem et octo supra quos cecidit turris in Siloam et occidit eos putatis quia et ipsi debitores fuerunt praeter omnes homines habitantes in Hierusalem Lk. 13:4
- ergo fratres debitores sumus non carni ut secundum carnem vivamus Rom. 8:12
- placuit enim eis et debitores sunt eorum nam si spiritalium eorum participes facti sunt gentiles debent et in carnalibus ministrare eis Rom. 15:27