Haller's Concordance: DECEPIT
- et dixit Dominus Deus ad mulierem quare hoc fecisti quae respondit serpens decepit me et comedi Gen. 3:13
- et fiduciam habuisti in malitia tua et dixisti non est qui videat me sapientia tua et scientia tua haec decepit te et dixisti in corde tuo ego sum et praeter me non est altera Isa. 47:10
- arrogantia tua decepit te et superbia cordis tui qui habitas in cavernis petrae et adprehendere niteris altitudinem collis cum exaltaveris quasi aquila nidum tuum inde detraham te dicit Dominus Jer. 49:16
- Et, amoto eo, iussit venire alium, et dixit ei: Semen Chanaan, et non Iuda, species decepit te, et concupiscentia subvertit cor tuum: Dan. 13:56
- populus meus in ligno suo interrogavit et baculus eius adnuntiavit ei spiritus enim fornicationum decepit eos et fornicati sunt a Deo suo Osee 4:12