Haller's Concordance: DECIPIT
- donec veniam et transferam vos in terram quae similis terrae vestrae est in terram fructiferam et fertilem vini terram panis et vinearum terram olivarum et olei ac mellis et vivetis et non moriemini nolite audire Ezechiam qui vos decipit dicens Dominus liberabit nos 4 Ki. 18:32
- num Ezechias decipit vos ut tradat morti in fame et siti adfirmans quod Dominus Deus vester liberet vos de manu regis Assyriorum 2 Par. 32:11
- qui inmutat cor principum populi terrae et decipit eos ut frustra incedant per invium Job 12:24
- simulator ore decipit amicum suum iusti autem liberabuntur scientia Pr. 11:9
- qui decipit iustos in via mala in interitu suo corruet et simplices possidebunt bona Pr. 28:10
- qui corripit hominem gratiam postea inveniet apud eum magis quam ille qui per linguae blandimenta decipit Pr. 28:23
- et quomodo vinum potantem decipit sic erit vir superbus et non decorabitur qui dilatavit quasi infernus animam suam et ipse quasi mors et non adimpletur et congregabit ad se omnes gentes et coacervabit ad se omnes populos Hab. 2:5