Haller's Concordance: DECLINARE
- et nolite declinare post vana quae non proderunt vobis neque eruent vos quia vana sunt 1 Ki. 12:21
- qui audire contempsit et noluit declinare percussit ergo eum Abner aversa hasta in inguine et transfodit et mortuus est in eodem loco omnesque qui transiebant per locum in quo ceciderat Asahel et mortuus erat subsistebant 2 Ki. 2:23
- et declinabat populus in die illa ingredi civitatem quomodo declinare solet populus versus et fugiens de proelio 2 Ki. 19:3
- incedentes adversum me nunc circumdederunt me oculos suos posuerunt declinare in terram Ps. 17:11
- et venerunt usque Efron et haec civitas magna in ingressu posita munita valde et non erat declinare ab ea dextra vel sinistra sed per mediam iter erat 1 Ma. 5:46
- dies autem coeperat declinare et accedentes duodecim dixerunt illi dimitte turbas ut euntes in castella villasque quae circa sunt devertant et inveniant escas quia hic in loco deserto sumus Lk. 9:12