Haller's Concordance: DECLINES
- confortare igitur et esto robustus valde ut custodias et facias omnem legem quam praecepit tibi Moses servus meus ne declines ab ea ad dextram vel ad sinistram ut intellegas cuncta quae agis Josu. 1:7
- cave ne declines ad iniquitatem hanc enim coepisti sequi post miseriam Job 36:21
- ne abscondas faciem tuam a me ne declines in furore tuo a servo tuo auxilium meum fuisti ne derelinquas me et ne dimittas me Deus salvator meus Ps. 27:9
- ne declines cor meum in verbum malum volvere cogitationes impias cum viris operantibus iniquitatem neque comedere in deliciis eorum Ps. 141:4
- posside sapientiam posside prudentiam ne obliviscaris neque declines a verbis oris mei Pr. 4:5
- ne declines ad dexteram et ad sinistram averte pedem tuum a malo Pr. 4:27
- accipere personam impii non est bonum ut declines a veritate iudicii Pr. 18:5
- ne timeas quia tecum sum ego ne declines quia ego Deus tuus confortavi te et auxiliatus sum tui et suscepi te dextera iusti mei Isa. 41:10