Haller's Concordance: DECOR
- et sit decor Domini Dei nostri super nos et opus manuum nostrarum fac stabile super nos opus manuum nostrarum confirma Ps. 90:17
- gloria et decor ante vultum eius fortitudo et exultatio in sanctuario eius Ps. 96:6
- he gloria et decor opus eius vav et iustitia eius perseverans semper Ps. 111:3
- ut faciant in eis iudicium scriptum decor est omnium sanctorum eius alleluia Ps. 149:9
- ain fortitudo et decor indumentum eius et ridebit in die novissimo Pr. 31:25
- decor enim vitae est in illa et vincula illius netura salutaris Sir. 6:31
- germinans germinabit et exultabit laetabunda et laudans gloria Libani data est ei decor Carmeli et Saron ipsi videbunt gloriam Domini et decorem Dei nostri Isa. 35:2
- et ascendet sicut virgultum coram eo et sicut radix de terra sitienti non est species ei neque decor et vidimus eum et non erat aspectus et desideravimus eum Isa. 53:2
- VAV et egressus est a filia Sion omnis decor eius facti sunt principes eius velut arietes non invenientes pascuam et abierunt absque fortitudine ante faciem subsequentis Lam. 1:6
- exortus est enim sol cum ardore et arefecit faenum et flos eius decidit et decor vultus eius deperiit ita et dives in itineribus suis marcescet Jas. 1:11