Haller's Concordance: DECORA
- puella decora nimis virgoque pulcherrima et incognita viro descenderat autem ad fontem et impleverat hydriam ac revertebatur Gen. 24:16
- sed Lia lippis erat oculis Rahel decora facie et venusto aspectu Gen. 29:17
- qui fuit nutritius filiae fratris sui Edissae, quae altero nomine vocabatur Esther: et utrumque parentem amiserat: pulchra nimis, et decora facie. Mortuisque patre eius ac matre, Mardochaeus sibi eam adoptavit in filiam. Esther 2:7
- sublati sunt iuxta petram iudices eorum et audient verba mea quoniam decora sunt Ps. 141:6
- columba mea in foraminibus petrae in caverna maceriae ostende mihi faciem tuam sonet vox tua in auribus meis vox enim tua dulcis et facies tua decora Cant. 2:14
- pulchra es amica mea suavis et decora sicut Hierusalem terribilis ut castrorum acies ordinata Cant. 6:4
- quam pulchra es et quam decora carissima in deliciis Cant. 7:6
- et ornata es auro et argento et vestita es bysso et polymito et multicoloribus similam et mel et oleum comedisti et decora facta es vehementer nimis et profecisti in regnum Ezec. 16:13