Haller's Concordance: DECORE
- doleo super te frater mi Ionathan decore nimis et amabilis super amorem mulierum 2 Ki. 1:26
- date Domino gloriam nomini eius levate sacrificium et venite in conspectu eius et adorate Dominum in decore sancto 1 Par. 16:29
- stravit quoque pavimentum templi pretiosissimo marmore decore multo 2 Par. 3:6
- recensuerunt quoque in die illa viros super gazofilacia thesauri ad libamina et ad primitias et ad decimas ut introferrent per eos principes civitatis in decore gratiarum actionis sacerdotes et Levitas quia laetatus est Iuda in sacerdotibus et Levitis adstantibus 2 Esd. 12:44
- cui etiam Dominus contulit splendorem quoniam omnis ista conpositio non ex libidine sed ex virtute pendebat et ideo Dominus hanc in illam pulchritudinem ampliavit ut inconparabili decore omnium oculis appareret Jud. 10:4
- minues eum paulo minus a Deo gloria et decore coronabis eum Ps. 8:5
- adferte Domino gloriam et imperium adferte Domino gloriam nomini eius adorate Dominum in decore sancto Ps. 29:2
- vox Domini in fortitudine vox Domini in decore Ps. 29:4
- decore pulchrior es filiis hominum effusa est gratia in labiis tuis propterea benedixit tibi Deus in aeternum Ps. 45:2
- gloria tua et decore tuo decore tuo prospere ascende propter veritatem et mansuetudinem iustitiae et docebit te terribilia dextera tua Ps. 45:4
- de Sion perfecta decore Deus apparuit Ps. 50:2
- adorate Dominum in decore sanctuarii paveat a facie eius omnis terra Ps. 96:9
- benedic anima mea Domino Domine Deus meus magnificatus es nimis gloria et decore indutus es Ps. 104:1
- nec retineas verbum in tempus salutis non abscondas sapientiam tuam in decore eius Sir. 4:28
- virginem ne conspicias ne forte scandalizeris in decore illius Sir. 9:5
- regem in decore suo videbunt oculi eius cernent terram de longe Isa. 33:17
- exue te Hierusalem stola luctus et vexationis tuae et indue te decore et honore eius quae a Deo tibi est in sempiterna gloriae Bar. 5:1
- et egressum est nomen tuum in gentes propter speciem tuam quia perfecta eras in decore meo quem posueram super te dicit Dominus Deus Ezec. 16:14
- et dices ei haec dicit Dominus Deus tu signaculum similitudinis plenus sapientia et perfectus decore Ezec. 28:12
- elevatum est cor tuum in decore tuo perdidisti sapientiam tuam in decore tuo in terram proieci te ante faciem regum dedi te ut cernerent te Ezec. 28:17
- At iniqui illi iusserunt ut discooperiretur (erat enim cooperta) ut vel sic satiarentur decore eius. Dan. 13:32
- Et stabit in loco eius vilissimus, et indignus decore regio: et in paucis diebus conteretur, non in furore, nec in praelio. Dan. 11:20