Haller's Concordance: DECOREM
- faciesque vestem sanctam fratri tuo in gloriam et decorem Ex. 28:2
- porro filiis Aaron tunicas lineas parabis et balteos ac tiaras in gloriam et decorem Ex. 28:40
- circumda tibi decorem et in sublime erigere et esto gloriosus et speciosis induere vestibus Job 40:10
- magna gloria eius in salutari tuo gloriam et decorem pones super eum Ps. 21:5
- et concupiscet rex decorem tuum quia ipse est dominus tuus et adora eum Ps. 45:11
- tradidit in captivitatem gloriam suam et decorem suum in manu hostis Ps. 78:61
- quia comederunt Iacob et decorem eius desolaverunt Ps. 79:7
- he decorem gloriae magnitudinis tuae et verba mirabilium tuorum loquar Ps. 145:5
- germinans germinabit et exultabit laetabunda et laudans gloria Libani data est ei decor Carmeli et Saron ipsi videbunt gloriam Domini et decorem Dei nostri Isa. 35:2
- et tu prophetabis ad eos omnia verba haec et dices ad illos Dominus de excelso rugiet et de habitaculo sancto suo dabit vocem suam rugiens rugiet super decorem suum celeuma quasi calcantium concinetur adversus omnes habitatores terrae Jer. 25:30
- ad omne caput viae aedificasti signum prostitutionis tuae et abominabilem fecisti decorem tuum et divisisti pedes tuos omni transeunti et multiplicasti fornicationes tuas Ezec. 16:25
- et in corde maris sita finitimi tui qui te aedificaverunt impleverunt decorem tuum Ezec. 27:4
- idcirco ecce ego adducam super te alienos robustissimos gentium et nudabunt gladios suos super pulchritudinem sapientiae tuae et polluent decorem tuum Ezec. 28:7
- et pascam pecus occisionis propter hoc o pauperes gregis et adsumpsi mihi duas virgas unam vocavi Decorem et alteram vocavi Funiculos et pavi gregem Zach. 11:7