Haller's Concordance: DECREVERUNT
- inito ergo consilio regis et principum et universi coetus Hierusalem decreverunt ut facerent phase mense secundo 2 Par. 30:2
- et decreverunt ut mitterent nuntios in universum Israhel de Bersabee usque Dan ut venirent et facerent phase Domino Deo Israhel in Hierusalem multi enim non fecerant sicut lege praescriptum est 2 Par. 30:5
- Hi vero Iudaei, qui in oppidis non muratis ac villis morabantur, quartumdecimum diem mensis Adar conviviorum et gaudii decreverunt, ita ut exultent in eo, et mittant sibi mutuo partes epularum et ciborum. Esther 9:19
- et decreverunt communi praecepto et decreto universae genti Iudaeorum omnibus annis agere dies istos 2 Ma. 10:8
- itaque omnes communi consilio decreverunt nullo modo diem istum absque celebritate praeterire 2 Ma. 15:36
- facere quae manus tua et consilium decreverunt fieri Acts 4:28