Haller's Concordance: DEDERIS
- et lapis iste quem erexi in titulum vocabitur Domus Dei cunctorumque quae dederis mihi decimas offeram tibi Gen. 28:22
- dixit mittam tibi hedum de gregibus rursum illa dicente patiar quod vis si dederis mihi arrabonem donec mittas quod polliceris Gen. 38:17
- si pecuniam mutuam dederis populo meo pauperi qui habitat tecum non urgues eum quasi exactor nec usuris opprimes Ex. 22:25
- primogenitum asini redimes ove sin autem nec pretium pro eo dederis occidetur primogenitum filiorum tuorum redimes nec apparebis in conspectu meo vacuus Ex. 34:20
- responditque vir Dei ad regem si dederis mihi mediam partem domus tuae non veniam tecum nec comedam panem neque bibam aquam in loco isto 3 Ki. 13:8
- ne dederis somnum oculis tuis nec dormitent palpebrae tuae Pr. 6:4
- vanitatem et verba mendacia longe fac a me mendicitatem et divitias ne dederis mihi tribue tantum victui meo necessaria Pr. 30:8
- ne dederis mulieribus substantiam tuam et vias tuas ad delendos reges Pr. 31:3
- ne dederis os tuum ut peccare faciat carnem tuam neque dicas coram angelo non est providentia ne forte iratus Deus super sermone tuo dissipet cuncta opera manuum tuarum Eccl. 5:6
- sensum autem tuum quis scivit nisi tu dederis sapientiam et miseris sanctum spiritum tuum de altissimis Wis. 9:17
- benefac humili et non dederis impio prohibe panes illi dare ne in ipsis potentior te sit Sir. 12:6
- extollentiam oculorum meorum ne dederis mihi et omne desiderium averte a me Sir. 23:5
- filio et mulieri fratri et amico non des potestatem super te in vita tua non dederis alio possessionem tuam ne forte paeniteat te et depreceris pro illis Sir. 33:20
- ne dederis maculam in gloriam tuam in die consummationis dierum vitae tuae et in tempore exitus tui distribue hereditatem tuam Sir. 33:24
- et sicut parturientis cor tuum fantasiam patitur nisi ab Altissimo fuerit emissa visitatio ne dederis in illis cor tuum Sir. 34:6
- non dederis in tristitia cor tuum sed repelle eam a te et memento novissimorum Sir. 38:21
- ab amicis de sermonibus inproperii et cum dederis ne inproperes Sir. 41:28
- fac vindictam in homine isto et exercitu eius et cadant gladio memento blasphemias eorum et ne dederis eis ut permaneant 1 Ma. 7:38
- bene igitur feceris si miseris ad eos et dextram dederis ut cognita nostra voluntate bono animo sint et utilitatibus propriis deserviant 2 Ma. 11:26
- et interrogavi et dixi: cum iam dederis mihi viam, loquar coram te; nam mater nostra, de qua dixisti mihi, adhuc iuvenis est, iam ad senectutem adpropinquat? 4 Esd. 5:50