Haller's Concordance: DEDICATIONEM
- igitur obtulerunt duces in dedicationem altaris die qua unctum est oblationem suam ante altare Num. 7:10
- dixitque Dominus ad Mosen singuli duces per singulos dies offerant munera in dedicationem altaris Num. 7:11
- fecerunt autem filii Israhel sacerdotes et Levitae et reliqui filiorum transmigrationis dedicationem domus Dei in gaudio 1 Esd. 6:16
- et obtulerunt in dedicationem domus Dei vitulos centum arietes ducentos agnos quadringentos hircos caprarum pro peccato totius Israhel duodecim iuxta numerum tribuum Israhel 1 Esd. 6:17
- in dedicatione autem muri Hierusalem requisierunt Levitas de omnibus locis suis ut adducerent eos in Hierusalem et facerent dedicationem et laetitiam in actione gratiarum et in cantico in cymbalis psalteriis et citharis 2 Esd. 12:27
- Itaque Nabuchodonosor rex misit ad congregandos satrapas, magistratus, et iudices, duces, et tyrannos, et praefectos, omnesque principes regionum, ut convenirent ad dedicationem statuae, quam erexerat Nabuchodonosor rex. Dan. 3:2
- Tunc congregati sunt satrapae, magistratus, et iudices, duces, et tyranni, et optimates, qui erant in potestatibus constituti, et universi principes regionum ut convenirent ad dedicationem statuae, quam erexerat Nabuchodonosor rex. stabant autem in conspectu statuae, quam posuerat Nabuchodonosor rex: Dan. 3:3
- et fecerunt dedicationem altaris diebus octo et obtulerunt holocausta cum laetitia et salutaria laudis 1 Ma. 4:56
- similiter et Salomon octo diebus celebravit dedicationem 2 Ma. 2:12