Haller's Concordance: DEDUCET
- deducet mansuetos in iudicio et docebit modestos viam suam Ps. 25:9
- quis deducet me ad civitatem munitam quis deducet me usque ad Idumeam Ps. 60:9
- laetabuntur quoniam quieverunt et deducet eos ad portum quem voluerunt Ps. 107:30
- quis deducet me in civitatem munitam quis deducet me usque in Idumeam Ps. 108:10
- qui autem declinant ad pravitates suas deducet eos Dominus cum his qui operantur iniquitatem pax super Israhel Ps. 125:5
- etiam ibi manus tua deducet me et tenebit me dextera tua Ps. 139:10
- doce me ut faciam voluntatem tuam quia tu Deus meus spiritus tuus bonus deducet me in terra recta Ps. 143:10
- concupiscentia itaque sapientiae deducet ad regnum perpetuum Wis. 6:21
- scit enim illa omnia et intellegit et deducet me in operibus meis sobrie et custodiet me in sua potentia Wis. 9:11
- quod si hoc non audieritis in abscondito plorabit anima mea a facie superbiae plorans plorabit et deducet oculus meus lacrimam quia captus est grex Domini Jer. 13:17
- Dominus Deus fortitudo mea et ponet pedes meos quasi cervorum et super excelsa mea deducet me victori in psalmis canentem Hab. 3:19
- quoniam agnus qui in medio throni est reget illos et deducet eos ad vitae fontes aquarum et absterget Deus omnem lacrimam ex oculis eorum Apoc. 7:17