Haller's Concordance: ADINVENTIONES
- mittet Dominus super te famem et esuriem et increpationem in omnia opera tua quae facies donec conterat te et perdat velociter propter adinventiones tuas pessimas in quibus reliquisti me Dt. 28:20
- postquam autem mortuus esset iudex revertebantur et multo maiora faciebant quam fecerant patres sui sequentes deos alienos et servientes eis et adorantes illos non dimiserunt adinventiones suas et viam durissimam per quam ambulare consueverant Judg. 2:19
- confitemini Domino invocate nomen eius notas facite in populis adinventiones illius 1 Par. 16:8
- et meditabor in omni opere tuo et adinventiones tuas loquar Ps. 77:12
- ruit enim Hierusalem et Iudas concidit quia lingua eorum et adinventiones eorum contra Dominum ut provocarent oculos maiestatis eius Isa. 3:8
- et dicetis in illa die confitemini Domino et invocate nomen eius notas facite in populis adinventiones eius mementote quoniam excelsum est nomen eius Isa. 12:4
- tamen relinquetur in ea salvatio educentium filios et filias ecce ipsi egredientur ad vos et videbitis viam eorum et adinventiones eorum et consolabimini super malo quod induxi in Hierusalem in omnibus quae inportavi super eam Ezec. 14:22
- et consolabuntur vos cum videritis viam eorum et adinventiones eorum et cognoscetis quod non frustra fecerim omnia quae feci in ea ait Dominus Deus Ezec. 14:23
- ego Dominus locutus sum venit et faciam non transeam nec parcam nec placabor iuxta vias tuas et iuxta adinventiones tuas iudicavi te dicit Dominus Ezec. 24:14
- et dispersi eos in gentes et ventilati sunt in terris iuxta vias eorum et adinventiones iudicavi eos Ezec. 36:19
- et ne forte dicant in cordibus suis omnem malitiam eorum me recordatum nunc circumdederunt eos adinventiones suae coram facie mea factae sunt Osee 7:2
- iudicium ergo Domini cum Iuda et visitatio super Iacob iuxta vias eius et iuxta adinventiones eius reddet ei Osee 12:2
- verumtamen verba mea et legitima mea quae mandavi servis meis prophetis numquid non conprehenderunt patres vestros et conversi sunt et dixerunt sicut cogitavit Dominus exercituum facere nobis secundum vias nostras et secundum adinventiones nostras fecit nobis Zach. 1:6
- et antequam investigarentur praesentes anni, et antequam abalienarentur eorum qui nunc peccant adinventiones et consignarentur qui fidem thesaurizaverunt, 4 Esd. 6:5
- ecce Dominus cognoscit omnia opera hominis et adinventiones illorum et cogitatum illorum et corda illorum. 4 Esd. 16:55