Haller's Concordance: DEFECERINT
- veneruntque anno secundo et dixerunt ei non celamus dominum nostrum quod deficiente pecunia pecora simul defecerint nec clam te est quod absque corporibus et terra nihil habeamus Gen. 47:18
- iudicabit Dominus populum suum et in servis suis miserebitur videbit quod infirmata sit manus et clausi quoque defecerint residuique consumpti sint Dt. 32:36
- cui Holofernis ait si defecerint tibi ista quae tecum detulisti quid faciemus tibi Jud. 12:3
- cum defecerint ligna extinguetur ignis et susurrone subtracto iurgia conquiescunt Pr. 26:20
- si defecerint leges istae coram me dicit Dominus tunc et semen Israhel deficiet ut non sit gens coram me cunctis diebus Jer. 31:36