Haller's Concordance: ADIPE
- duos renes cum adipe quo teguntur ilia et reticulum iecoris cum renunculis Lev. 3:4
- cum renibus et pinguedinem quae operit ventrem atque universa vitalia et utrumque renunculum cum adipe qui est iuxta ilia reticulumque iecoris cum renunculis Lev. 3:10
- butyrum de armento et lac de ovibus cum adipe agnorum et arietum filiorum Basan et hircos cum medulla tritici et sanguinem uvae biberet meracissimum Dt. 32:14
- tam valide ut capulus ferrum sequeretur in vulnere ac pinguissimo adipe stringeretur nec eduxit gladium sed ita ut percusserat reliquit in corpore statimque per secreta naturae alvi stercora proruperunt Judg. 3:22
- a sanguine interfectorum ab adipe fortium sagitta Ionathan numquam rediit retrorsum et gladius Saul non est reversus inanis 2 Ki. 1:22
- viscera eius plena sunt adipe et medullis ossa illius inrigantur Job 21:24
- adipe suo concluserunt et ore locuti sunt superbe Ps. 17:10
- quasi adipe et pinguidine implebitur anima mea et labiis laudantibus canet os meum Ps. 63:5
- et cibavit eos de adipe frumenti et de petra mellis saturavit eos Ps. 81:16
- qui posuit terminum tuum pacem adipe frumenti saturavit te Ps. 147:14
- gladius Domini repletus est sanguine incrassatus est adipe de sanguine agnorum et hircorum de sanguine medullatorum arietum victima enim Domini in Bosra et interfectio magna in terra Edom Isa. 34:6
- et descendent unicornes cum eis et tauri cum potentibus inebriabitur terra eorum sanguine et humus eorum adipe pinguium Isa. 34:7
- non emisti mihi argento calamum et adipe victimarum tuarum non inebriasti me verumtamen servire me fecisti in peccatis tuis praebuisti mihi laborem in iniquitatibus tuis Isa. 43:24