Haller's Concordance: DEFICIENT
- et cum posuerint vestigia pedum suorum sacerdotes qui portant arcam Domini Dei universae terrae in aquis Iordanis aquae quae inferiores sunt decurrent atque deficient quae autem desuper veniunt in una mole consistent Josu. 3:13
- dilatabis gressus meos subtus me et non deficient tali mei 2 Ki. 22:37
- oculi autem impiorum deficient et effugium peribit ab eis et spes eorum abominatio animae Job 11:20
- praedam pollicetur sociis et oculi filiorum eius deficient Job 17:5
- dilatabis gressus meos subtus me et non deficient tali mei Ps. 18:36
- lex Dei eius in corde eius non deficient gressus eius Ps. 37:31
- tu autem ipse es et anni tui non deficient Ps. 102:27
- abscondes vultum tuum et turbabuntur auferes spiritum eorum et deficient et in pulverem suum revertentur Ps. 104:29
- discede ab iniquo et deficient mala abs te Sir. 7:2
- et deficient flumina adtenuabuntur et siccabuntur rivi aggerum calamus et iuncus marcescet Isa. 19:6
- deficient pueri et laborabunt et iuvenes in infirmitate cadent Isa. 40:30
- qui autem sperant in Domino mutabunt fortitudinem adsument pinnas sicut aquilae current et non laborabunt ambulabunt et non deficient Isa. 40:31
- et requiem tibi dabit Dominus semper et implebit splendoribus animam tuam et ossa tua liberabit et eris quasi hortus inriguus et sicut fons aquarum cuius non deficient aquae Isa. 58:11
- onager adsuetus in solitudine in desiderio animae suae adtraxit ventum amoris sui nullus avertet eam omnes qui quaerunt eam non deficient in menstruis eius invenient eam Jer. 2:24
- in die illa deficient virgines pulchrae et adulescentes in siti Amos 8:13
- numquid non haec a Domino sunt exercituum laborabunt enim populi in multo igni et gentes in vacuum et deficient Hab. 2:13
- et erunt in omni terra dicit Dominus partes duae in ea disperdentur et deficient et tertia pars relinquetur in ea Zach. 13:8
- et si dimisero eos ieiunos in domum suam deficient in via quidam enim ex eis de longe venerunt Mk. 8:3
- et velut amictum involves eos et mutabuntur tu autem idem es et anni tui non deficient Heb. 1:12
- lugeant cultores operantes terram, quoniam deficient semina eorum et vastabuntur ligna eorum ab uredine et grandine et a sidus terribile. 4 Esd. 15:13