Haller's Concordance: DEIECIT
- tunc cecinit Moses et filii Israhel carmen hoc Domino et dixerunt cantemus Domino gloriose enim magnificatus est equum et ascensorem deiecit in mare Ex. 15:1
- quibus praecinebat dicens cantemus Domino gloriose enim magnificatus est equum et ascensorem eius deiecit in mare Ex. 15:21
- memores estote Mosi servi Domini qui Amalech confidentem in virtute sua et in potentia sua et in exercitu suo et in clypeis suis et in curribus suis et in equitibus suis non ferro pugnando sed precibus sanctis orando deiecit Jud. 4:12
- multos enim vulneratos deiecit et fortissimi quique interfecti sunt ab ea Pr. 7:26
- in tollendo manum in saxo fundae deiecit exultationem Goliae Sir. 47:5
- post ipsum surrexit filius sensatus et propter illum deiecit omnem potentiam inimicorum Sir. 47:14
- verbo Domini exaltavit caelum et deiecit a se ignem terrae Sir. 48:3
- quomodo victa est et ululaverunt quomodo deiecit cervicem Moab et confusus est eritque Moab in derisum et in exemplum omnibus in circuitu suo Jer. 48:39
- BETH praecipitavit Dominus nec pepercit omnia speciosa Iacob destruxit in furore suo munitiones virginis Iuda deiecit in terram polluit regnum et principes eius Lam. 2:2
- Et magnificatum est usque ad fortitudinem caeli: et deiecit de fortitudine, et de stellis, et conculcavit eas. Dan. 8:10
- Et usque ad principem fortitudinis magnificatum est: et ab eo tulit iuge sacrificium, et deiecit locum sanctificationis eius. Dan. 8:11