Haller's Concordance: DELEBITUR
- masculus cuius praeputii caro circumcisa non fuerit delebitur anima illa de populo suo quia pactum meum irritum fecit Gen. 17:14
- verbum enim Domini contempsit et praeceptum illius fecit irritum idcirco delebitur et portabit iniquitatem suam Num. 15:31
- turpitudinem et ignominiam congregat sibi et obprobrium illius non delebitur Pr. 6:33
- domus impiorum delebitur tabernacula iustorum germinabunt Pr. 14:11
- frustra enim venit et pergit ad tenebras et oblivione delebitur nomen eius Eccl. 6:4
- derelinquent in maledictum memoriam illius et dedecus illius non delebitur Sir. 23:36
- conlaudabunt multi sapientiam eius et usque in saeculum non delebitur Sir. 39:12
- omne munus et iniquitas delebitur et fides in saeculum stabit Sir. 40:12
- luctus hominum in corpore ipsorum nomen autem impiorum delebitur Sir. 41:14
- et delebitur foedus vestrum cum morte et pactum vestrum cum inferno non stabit flagellum inundans cum transierit eritis ei in conculcationem Isa. 28:18
- Dominus autem mecum est quasi bellator fortis idcirco qui persequuntur me cadent et infirmi erunt confundentur vehementer quia non intellexerunt obprobrium sempiternum quod numquam delebitur Jer. 20:11
- et dabo vos in obprobrium sempiternum et in ignominiam aeternam quae numquam oblivione delebitur Jer. 23:40
- in Sion interrogabunt viam huc facies eorum venient et adponentur ad Dominum foedere sempiterno quod nulla oblivione delebitur Jer. 50:5
- delebitur enim malum et extinguetur dolus. 4 Esd. 6:27